| Adiciam, ut Thales ait, 'ualentissimum | 3.13.1.1 |
| elementum est'. Hoc fuisse primum putat, ex hoc | |
| surrexisse omnia. Sed nos quoque aut in eadem | |
| sententia, aut in <uicina> eius sumus. Dicimus enim | |
| ignem esse qui occupet mundum et in se cuncta | 5 |
| conuertat; hunc euanidum languentemque considere | |
| et nihil relinqui aliud in rerum natura igne restincto | |
| quam umorem; in hoc futuri mundi spem latere. | |
| Ita ignis exitus mundi est, umor primordium. | 2.1 |
| Miraris ex hoc posse amnes semper exire qui pro | |
| omnibus fuit et ex quo sunt omnia? Hic umor in | |
| diductione rerum ad quartas redactus est, sic positus | |
| ut sufficere fluminibus edendis, ut riuis, ut fontibus | 5 |
| posset. |