| Quae sequitur Thaletis inepta sententia | 3.14.1.1 |
| est. Ait enim terrarum orbem aqua sustineri et uehi | |
| more nauigii mobilitateque eius fluctuare tunc cum | |
| dicitur tremere; non est ergo mirum si abundat | |
| umor ad flumina profundenda, cum in umore sit | 5 |
| totus. | |
| Hanc ueterem et rudem sententiam explode. | 2.1 |
| Nec est quod credas in hunc orbem aquam subire | |
| per rimas et facere sentinam. Aegyptii quattuor | |
| elementa fecerunt, deinde ex singulis bina. Aera | |
| marem iudicant qua uentus est, feminam qua nebu- | 5 |
| losus et iners; aquam uirilem uocant mare, muliebrem | |
| omnem aliam; ignem uocant masculum qua ardet | |
| flamma, et feminam qua lucet innoxius tactu; | |
| terram fortiorem marem uocant, saxa cautesque, | |
| feminae nomen assignant huic tractabili et cultae. | 10 |
| Mare unum est, ab initio scilicet ita constitutum; | 3.1 |
| habet suas uenas, quibus impletur atque aestuat. | |
| Quomodo maris, sic et huius aquae mitioris uasta | |
| in occulto ui<s> est, quam nullius fluminis cursus | |
| exhauriet. Abdita est uirium ratio; tantum ex illa | 5 |
| quantum semper fluere <pos>sit emittitur. |