| Quaedam ex istis sunt quibus assentire | 3.15.1.1 |
| possumus. Sed hoc amplius censeo. Placet natura | |
| regi terram, et quidem ad nostrorum corporum | |
| exemplar, in quibus et uenae sunt et arteriae, illae | |
| sanguinis, hae spiritus receptacula. In terra quoque | 5 |
| sunt alia itinera per quae aqua, alia per quae spiritus | |
| currit; adeoque ad similitudinem ill<a> humanorum | |
| corporum natura formauit ut maiores quoque nostri | |
| aquarum appellauerint uenas. | |
| Sed, quemadmodum | 2.1 |
| in nobis non tantum sanguis est sed multa genera | |
| umoris, alia necessarii, alia corrupti ac paulo pin- | |
| guioris,—in capite cerebrum, in ossibus medullae, | |
| muci saliuaeque et lacrimae et quiddam additum | 5 |
| articulis per quod citius flectantur ex lubrico,— | |
| sic in terra quoque sunt umoris genera complura, | |
| quaedam quae mature dur<a>ntur, | |
| —hinc est omnis | 3.1 |
| metallorum <honos>, ex quibus petit aurum argentum- | |
| que auaritia—, et quae in lapidem ex liquore uer- | |
| tuntur; in quaedam uero terra umorque putrescunt, | |
| sicut bitumen et cetera huic similia. Haec est causa | 5 |
| aquarum secundum legem naturae uoluntatemque | |
| nascentium. | |
| Ceterum, ut in nostris corporibus, ita | 4.1 |
| in illa saepe umores uitia concipiunt: aut ictus aut | |
| quassatio aliqua aut loci senium aut frigus aut aestus | |
| corrupere naturam, et sulphuratio contraxit umorem, | |
| qui modo diuturnus est, modo breuis. | 5 |
| Ergo, ut | 5.1 |
| in corporibus nostris sanguis, cum percussa uena | |
| est, tam diu manat donec omnis effluxit aut donec | |
| uenae scissura subsedit atque iter clusit, vel aliqua | |
| alia causa retro dedit sanguinem, ita in terra solutis | 5 |
| ac patefactis uenis riuus aut flumen effunditur. | |
| Inter- | 6.1 |
| est quanta aperta sit uena. Quae modo consumpta | |
| aqua deficit; modo excaecatur aliquo impedimento; | |
| modo coit uelut in cicatricem comprimitque quam | |
| perfecerat uiam; modo illa uis terrae, quam esse | 5 |
| mutabilem diximus, desinit posse alimenta in umorem | |
| conuertere. | |
| Aliquando autem exhausta replentur, | 7.1 |
| modo per se uiribus recollectis, modo aliunde trans- | |
| latis. Saepe enim inania apposita plenis umorem | |
| in se auocauerunt; saepe terra, si facilis est in tabem, | |
| ipsa soluitur et umescit; <saepe> idem euenit sub | 5 |
| terra quod in nubibus, ut spissetur <aer> grauiorque | |
| quam ut manere in natura sua possit gignat umorem; | |
| saepe colligitur roris modo tenuis et dispersus | |
| liquor, qui ex multis in unum locis confluit,—su- | |
| dorem aquileges uocant, quia guttae quaedam uel | 10 |
| pressura loci eliduntur vel aestu euocantur; | |
| haec | 8.1 |
| tenuis unda uix fonti sufficit—; et ex magnis | |
| cau<e>is magnisque conceptibus excidunt amnes, non- | |
| numquam leuiter emissi, si aqua pondere suo se | |
| tantum detulit, nonnumquam uehementer et cum | 5 |
| sono, si illam spiritus intermixtus eiecit. |