| Sed quare quidam fontes senis horis pleni | 3.16.1.1 |
| senisque sicci sunt? Superuacuum est nominare | |
| singula flumina quae certis mensibus magna certis | |
| angusta sunt et occasionem singulis quaerere, cum | |
| possim eandem causam omnibus reddere. | 5 |
| Quemad- | 2.1 |
| modum quartana ad horam uenit, quemadmodum | |
| ad tempus podagra respondet, quemadmodum pur- | |
| gatio, si nihil obstitit, statum diem seruat, quemad- | |
| modum praesto est ad mensem suum partus, sic | 5 |
| aquae interualla habent quibus se retrahant et | |
| quibus reddan<tur>. Quaedam autem interualla minora | |
| sunt et ideo notabilia, quaedam maiora nec minus | |
| certa. | |
| E<c>quid hic mirum est, cum uideas ordi- | 3.1 |
| nem rerum et naturam per constituta procedere? | |
| Hiems numquam aberrauit, aestas suo tempore | |
| incaluit, autumni uerisque, unde solet, facta muta- | |
| tio est; tam solstitium quam aequinoctium suos dies | 5 |
| rettulit. | |
| Sunt et sub terra minus nota nobis iura naturae, | 4.1 |
| sed non minus certa. Crede infra quicquid uides supra. | |
| Sunt et illic specus uasti ingentesque recessus ac | |
| spatia suspensis hinc et inde montibus laxa; sunt | |
| abrupti in infinitum hiatus, qui saepe illapsas urbes | 5 |
| receperunt et ingentem ruinam in alto condiderunt. | |
| —haec spiritu plena sunt, nihil enim usquam inane | 5.1 |
| est—et stagna obsessa tenebris et l<a>c<u>s ampl<i>. | |
| Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda et | |
| informia ut in aere caeco pinguique concepta et aquis | |
| torpentibus situ; pleraque ex his caeca ut talpae et | 5 |
| subterranei mures, quibus deest lumen, quia super- | |
| uacuum est. Inde, ut Theophrastus affirmat, pisces | |
| quibusdam locis eruuntur. |