| Multa hoc loco tibi in mentem ueniunt | 3.17.1.1 |
| quae urbane, ut in re incredibili fabulae, dicas: | |
| 'Non cum retibus aliquem nec cum hamis, sed cum | |
| dolabra ire piscatum! Expecto ut aliquis in mari | |
| ue<n>etur.' Quid est autem quare non pisces in terram | 5 |
| transeant, si nos maria transimus, permutabimus | |
| sedes? | |
| Hoc miraris accidere; quanto incredibi- | 2.1 |
| liora sunt opera luxuriae, quotiens naturam aut | |
| mentitur aut uincit? In cubili natant pisces et sub | |
| ipsa mensa capitur qui statim transferatur in mensam. | |
| Parum uidetur recens mullus, nisi qui in conuiuae | 5 |
| manu moritur. Vitreis ollis inclusi afferuntur et | |
| obseruatur morientium color, quem in multas muta- | |
| tiones mors luctante spiritu uertit. Alios necant in | |
| garo et condiunt uiuos. | |
| Hi sunt qui fabulas putant | 3.1 |
| piscem uiuere posse sub terra, et effodi, non capi. | |
| Quam incredibile illis uideretur, si audirent natare | |
| in garo piscem nec cenae causa occidi <sed> super | |
| cenam, cum multum in deliciis fuit et oculos ante | 5 |
| quam gulam pauit! |