| Sed ut ad propositum reuertar, accipe | 3.19.1.1 |
| argumentum, magnam uim aquarum in subter- | |
| raneis occuli fertilem foedorum situ piscium; si | |
| quando erupit, effert secum immensam animalium | |
| turbam, horridam aspici et turpem ac noxiam | 5 |
| gustu. | |
| Certe cum in Caria circa Idymum urbem | 2.1 |
| talis exiluisset unda, perierunt quicumque illos | |
| ederant pisces quos ignoto ante eam diem caelo | |
| nouus amnis ostendit. Nec id mirum. Erant enim | |
| pinguia et differta, ut ex longo otio, corpora, ceterum | 5 |
| inexercitata et tenebris saginata et lucis expertia, | |
| ex qua salubritas ducitur. | |
| Nasci autem posse | 3.1 |
| pisces in illo terrarum profundo sit indicium quod | |
| anguillae latebrosis locis nascuntur, grauis et ipsae | |
| cibus ob ignauiam, utique si altitudo illas luti penitus | |
| abscondit. | 5 |
| Habet ergo non tantum uenas aquarum | 4.1 |
| terra, ex quibus conriuatis flumina effici possint, | |
| sed amnes magnitudinis uastae, quorum aliis | |
| semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu | |
| terrae deuorentur; alii sub aliquo lacu emergunt. | 5 |
| <N>am quis ignorat esse quaedam stagna sine fundo? | |
| Quorsus hoc pertinet? Vt appareat hanc aquam | |
| magnis amnibus aeternam esse materiam, cuius | |
| non tanguntur extrema, sicut fluminum fontes. |