At quare aquis sapor uarius? Propter 3.20.1.1
quattuor causas. Ex solo prima est per quod fertur;
secunda ex eodem, si mu<t>atione eius nascitur;
tertia ex spiritu qui in aquam transfiguratus est;
quarta ex uitio quod saepe concipiunt corruptae per 5
iniuriam.
Hae causae saporem dant aquis uarium, 2.1
hae medicatam potentiam, hae grauem spiritum
odoremque pestiferum grauitatemque, <hae> aut
calorem aut nimium rigorem. Interest utrum loca
sulphure an nitro an bitumine plena transierint; 5
hac ratione corruptae cum uitae periculo bibuntur.
Illinc illud de quo Ouidius ait. 3.1
    Flumen habent Cicones quod potum saxea reddit
    Viscera, quod tactis inducit marmora rebus;
medicatum est et eius naturae habet limum ut corpora
adglutinet et obduret. Quemadmodum Puteolanus 5
puluis, si aquam attigit, saxum est, sic e contrario
haec aqua, si solidum tetigit, haeret et affigitur.
Inde est quod res abiectae in eundem lacum lapi- 4.1
deae subinde extrahuntur. Quod in Italia quibusdam
in locis euenit: siue uirgam, siue frondem demerseris,
lapidem post paucos dies extrahis; circumfunditur
enim corpori limus adliniturque paulatim. Hoc minus 5
tibi uidebitur mirum, si notaueris Albulas et fere sul-
phuratam aquam circa canales suos riuosque durari.
  Aliquam harum habent causam illi lacus 'quos 5.1
quisquis faucibus hausit', ut idem poeta ait,
    Aut furit aut patitur mirum grauitate soporem;
similem habent uim mero, sed uehementiorem.
Nam, quemadmodum ebrietas, donec exiccetur, 5
dementia est et nimia grauitate defertur in somnum,
sic huius aquae sulphurea uis habens quoddam acrius
ex aere noxio uirus mentem aut furore mouet aut
sopore opprimit.
Hoc habet mali 6.1
    Lynceius amnis,
    Quem quicumque parum moderato gutture traxit,
    Haud aliter titubat quam si mera uina bibisset.