| In quosdam specus qui despexere moriuntur; | 3.21.1.1 |
| tam uelox malum est ut transuolantes aues deiciat. | |
| Talis est aer, talis locus ex quo letalis aqua d<e>stillat. | |
| Quod si remissior fuit aeris et loci pestis, ipsa quoque | |
| temperatior noxa nihil amplius quam temptat neruos | 5 |
| uelut ebrietate torpentes. | |
| Nec miror si locus atque | 2.1 |
| aer aquas inficit similesque regionibus reddit per | |
| quas et ex quibus ueniunt: pabuli sapor apparet | |
| in lacte et uini uis existit in aceto. Nulla res est | |
| quae non eius quo nascitur notas reddat. | 5 |