| Aliud est aquarum genus quod nobis | 3.22.1.1 |
| placet coepisse cum mundo. Siue ille aeternus est, | |
| h<ae>c quoque <aqua> fuit semper; siue initium aliquod | |
| est illi, haec quoque cum toto disposita est. Quae | |
| sit haec quaeris? Oceanus et quodcumque ex illo | 5 |
| mare terras interluit. Iudicant quidam flumina | |
| quoque quorum inenarrabilis natura est cum ipso | |
| mundo traxisse principia, ut Histrum, ut Nilum, | |
| uastos amnes magisque insignes quam ut dici possit | |
| eandem illis originem quam ceteris esse. | 10 |