| Vidit pueri regis lacrimas | 718 |
| et Troia prior, paruusque minas | |
| trucis Alcidae flexit Priamus. | 720 |
| Ille, ille ferox, cuius uastis | |
| uiribus omnes cessere ferae, | |
| qui perfracto limine Ditis | |
| caecum retro patefecit iter, | |
| hostis parui uictus lacrimis | 725 |
| 'suscipe' dixit 'rector habenas | |
| patrioque sede celsus solio; | |
| sed sceptra fide meliore tene': | |
| hoc fuit illo uictore capi. | |
| Discite mites Herculis iras— | 730 |
| an sola placent Herculis arma? | |
| iacet ante pedes non minor illo | |
| supplice supplex uitamque petit— | |
| regnum Troiae quocumque uolet | |
| Fortuna ferat. | 735 |
| Vl. Matris quidem me maeror attonitae mouet, | |
| magis Pelasgae me tamen matres mouent, | |
| quarum iste magnos crescit in luctus puer. | |
| An. Has, has ruinas urbis in cinerem datae | |
| hic excitabit? hae manus Troiam erigent? | 740 |
| nullas habet spes Troia, si tales habet. | |
| non sic iacemus Troes, ut cuiquam metus | |
| possimus esse. spiritus genitor facit? | |
| sed nempe tractus. ipse post Troiam pater | |
| posuisset animos, magna quos frangunt mala. | 745 |
| si poena petitur (quae peti grauior potest?) | |
| famulare collo nobili subeat iugum, | |
| seruire liceat. aliquis hoc regi negat? | |
| Vl. Non hoc Vlixes, sed negat Calchas tibi. | |
| An. O machinator fraudis et scelerum artifex, | 750 |
| uirtute cuius bellica nemo occidit, | |
| dolis et astu maleficae mentis iacent | |
| etiam Pelasgi, uatem et insontes deos | |
| praetendis? hoc est pectoris facinus tui. | |
| nocturne miles, fortis in pueri necem | 755 |
| iam solus audes aliquid et claro die. | |
| Vl. Virtus Vlixis Danaidis nota est satis | |
| nimisque Phrygibus. non uacat uanis diem | |
| conterere uerbis: ancoras classis legit. | |
| An. Breuem moram largire, dum officium parens | 760 |
| nato supremum reddo et amplexu ultimo | |
| auidos dolores satio. Vl. Misereri tui | |
| utinam liceret. quod tamen solum licet, | |
| tempus moramque dabimus. arbitrio tuo | |
| implere lacrimis: fletus aerumnas leuat. | 765 |
| An. O dulce pignus, o decus lapsae domus | |
| summumque Troiae funus, o Danaum timor, | |
| genetricis o spes uana, cui demens ego | |
| laudes parentis bellicas, annos aui | |
| medios precabar, uota destituit deus. | 770 |
| Iliaca non tu sceptra regali potens | |
| gestabis aula, iura nec populis dabis | |
| uictasque gentes sub tuum mittes iugum, | |
| non Graia caedes terga, non Pyrrhum trahes; | |
| non arma tenera parua tractabis manu | 775 |
| sparsasque passim saltibus latis feras | |
| audax sequeris nec stato lustri die, | |
| sollemne referens Troici lusus sacrum, | |
| puer citatas nobilis turmas ages; | |
| non inter aras mobili uelox pede, | 780 |
| reboante flexo concitos cornu modos, | |
| barbarica prisco templa saltatu coles. | |
| o morte dira tristius leti genus! | |
| flebilius aliquid Hectoris magni nece | |
| muri uidebunt. Vl. Rumpe iam fletus, parens: | 785 |
| magnus sibi ipse non facit finem dolor. | |
| An. Lacrimis, Vlixe, parua quam petimus mora est; | |
| concede paucas, ut mea condam manu | |
| uiuentis oculos. occidis paruus quidem, | |
| sed iam timendus. Troia te expectat tua: | 790 |
| i, uade liber, liberos Troas uide. | |
| Astyanax Miserere, mater. An. Quid meos retines sinus | |
| manusque matris cassa praesidia occupas? | |
| fremitu leonis qualis audito tener | |
| timidum iuuencus applicat matri latus, | 795 |
| at ille saeuus matre summota leo | |
| praedam minorem morsibus uastis premens | |
| frangit uehitque: talis e nostro sinu | |
| te rapiet hostis. oscula et fletus, puer, | |
| lacerosque crines excipe et plenus mei | 800 |
| occurre patri; pauca maternae tamen | |
| perfer querelae uerba: 'si manes habent | |
| curas priores nec perit flammis amor, | |
| seruire Graio pateris Andromachen uiro, | |
| crudelis Hector? lentus et segnis iaces? | 805 |
| redit Achilles.' sume nunc iterum comas | |
| et sume lacrimas, quidquid e misero uiri | |
| funere relictum est, sume quae reddas tuo | |
| oscula parenti. matris hanc solacio | |
| relinque uestem: tumulus hanc tetigit meus | 810 |
| manesque cari. si quid hic cineris latet, | |
| scrutabor ore. Vl. Nullus est flendi modus: | |
| abripite propere classis Argolicae moram. |