| Quolibet tristis miseras procella | 851 |
| mittat et donet cuicumque terrae, | |
| dum luem tantam Troiae atque Achiuis | |
| quae tulit, Sparte, procul absit, absit | |
| Argos et saeui Pelopis Mycenae, | 855 |
| Neritos parua breuior Zacyntho | |
| et nocens saxis Ithace dolosis. | |
| Quod manet fatum dominusque quis te, | |
| aut quibus terris, Hecabe, uidendam | |
| ducet? in cuius moriere regno? | 860 |
| Helena Quicumque hymen funestus, inlaetabilis | |
| lamenta caedes sanguinem gemitus habet, | |
| est auspice Helena dignus. euersis quoque | |
| nocere cogor Phrygibus: ego Pyrrhi toros | |
| narrare falsos iubeor, ego cultus dare | 865 |
| habitusque Graios. arte capietur mea | |
| meaque fraude concidet Paridis soror. | |
| fallatur; ipsi leuius hoc equidem reor: | |
| optanda mors est sine metu mortis mori. | |
| quid iussa cessas agere? ad auctorem redit | 870 |
| sceleris coacti culpa.—Dardaniae domus | |
| generosa uirgo, melior afflictos deus | |
| respicere coepit teque felici parat | |
| dotare thalamo; tale coniugium tibi | |
| non ipsa sospes Troia, non Priamus daret. | 875 |
| nam te Pelasgae maximum gentis decus, | |
| cui regna campi lata Thessalici patent, | 878 |
| ad sancta lecti iura legitimi petit. | 877 |
| te magna Tethys teque tot pelagi deae | 879 |
| placidumque numen aequoris tumidi Thetis | 880 |
| suam uocabunt, te datam Pyrrho socer | |
| Peleus nurum uocabit et Nereus nurum. | |
| depone cultus squalidos, festos cape, | |
| dedisce captam; deprime horrentis comas | |
| crinemque docta patere distingui manu. | 885 |
| hic forsitan te casus excelso magis | |
| solio reponet. profuit multis capi. |