| Agamemnon Iuuenile uitium est regere non posse impetum; | 250 |
| aetatis alios feruor hic primus rapit, | |
| Pyrrhum paternus. spiritus quondam truces | |
| minasque tumidi lentus Aeacidae tuli: | |
| quo plura possis, plura patienter feras. | |
| Quid caede dira nobiles clari ducis | 255 |
| aspergis umbras? noscere hoc primum decet, | |
| quid facere uictor debeat, uictus pati. | |
| uiolenta nemo imperia continuit diu, | |
| moderata durant; quoque Fortuna altius | |
| euexit ac leuauit humanas opes, | 260 |
| hoc se magis supprimere felicem decet | |
| uariosque casus tremere metuentem deos | |
| nimium fauentes. magna momento obrui | |
| uincendo didici. Troia nos tumidos facit | |
| nimium ac feroces? stamus hoc Danai loco, | 265 |
| unde illa cecidit. fateor, aliquando impotens | |
| regno ac superbus altius memet tuli; | |
| sed fregit illos spiritus haec quae dare | |
| potuisset aliis causa, Fortunae fauor. | |
| tu me superbum, Priame? tu timidum facis. | 270 |
| ego esse quicquam sceptra nisi uano putem | |
| fulgore tectum nomen et falso comam | |
| uinclo decentem? casus haec rapiet leuis, | |
| nec mille forsan ratibus aut annis decem: | |
| non omnibus Fortuna tam lenta imminet. | 275 |
| Equidem fatebor (pace dixisse hoc tua, | |
| Argiua tellus, liceat) affligi Phrygas | |
| uincique uolui: ruere et aequari solo | |
| utinam arcuissem; sed regi frenis nequit | |
| et ira et ardens ensis et uictoria | 280 |
| commissa nocti. quidquid indignum aut ferum | |
| cuiquam uideri potuit, hoc fecit dolor | |
| tenebraeque, per quas ipse se irritat furor, | |
| gladiusque felix, cuius infecti semel | |
| uecors libido est. quidquid euersae potest | 285 |
| superesse Troiae, maneat: exactum satis | |
| poenarum et ultra est. regia ut uirgo occidat | |
| tumuloque donum detur et cineres riget | |
| et facinus atrox caedis ut thalamos uocent, | |
| non patiar. in me culpa cunctorum redit: | 290 |
| qui non uetat peccare, cum possit, iubet. | |
| Py. Nullumne Achillis praemium manes ferent? | |
| Ag. Ferent, et illum laudibus cuncti canent | |
| magnumque terrae nomen ignotae audient. | |
| quod si leuatur sanguine infuso cinis, | 295 |
| opima Phrygii colla caedantur greges | |
| fluatque nulli flebilis matri cruor. | |
| quis iste mos est? quando in inferias homo est | |
| impensus hominis? detrahe inuidiam tuo | |
| odiumque patri, quem coli poena iubes. | 300 |
| Py. O tumide, rerum dum secundarum status | |
| extollit animos, timide, cum increpuit metus, | |
| regum tyranne! iamne flammatum geris | |
| amore subito pectus ac ueneris nouae | |
| * | 304a |
| solusne totiens spolia de nobis feres? | 305 |
| hac dextra Achilli uictimam reddam suam. | |
| quam si negas retinesque, maiorem dabo | |
| dignamque quam det Pyrrhus; et nimium diu | |
| a caede nostra regia cessat manus | |
| paremque poscit Priamus. Ag. Haud equidem nego | 310 |
| hoc esse Pyrrhi maximum in bello decus, | |
| saeuo peremptus ense quod Priamus iacet, | |
| supplex paternus. Py. Supplices nostri patris | |
| hostesque eosdem nouimus. Priamus tamen | |
| praesens rogauit; tu, graui pauidus metu | 315 |
| nec ad rogandum fortis, Aiaci preces | |
| Ithacoque mandas clausus atque hostem tremens. | |
| Ag. At non timebat tunc tuus, fateor, parens, | |
| interque caedes Graeciae atque ustas rates | |
| segnis iacebat belli et armorum immemor, | 320 |
| leui canoram uerberans plectro chelyn. | |
| Py. Tunc magnus Hector, arma contemnens tua, | |
| cantus Achillis timuit, et tanto in metu | |
| naualibus pax alta Thessalicis fuit. | |
| Ag. Nempe isdem in istis Thessalis naualibus | 325 |
| pax alta rursus Hectoris patri fuit. | |
| Py. Est regis alti spiritum regi dare. | |
| Ag. Cur dextra regi spiritum eripuit tua? | |
| Py. Mortem misericors saepe pro uita dabit. | |
| Ag. Et nunc misericors uirginem busto petis? | 330 |
| Py. Iamne immolari uirgines credis nefas? | |
| Ag. Praeferre patriam liberis regem decet. | |
| Py. Lex nulla capto parcit aut poenam impedit. | |
| Ag. Quod non uetat lex, hoc uetat fieri pudor. | |
| Py. Quodcumque libuit facere uictori licet. | 335 |
| Ag. Minimum decet libere cui multum licet. | |
| Py. His ista iactas, quos decem annorum graui | |
| regno subactos Pyrrhus exsoluet iugo? | |
| Ag. Hos Scyros animos? Py. Scelere quae fratrum caret. | |
| Ag. Inclusa fluctu—Py. Nempe cognati maris: | 340 |
| Atrei et Thyestae nobilem noui domum. | |
| Ag. Ex uirginis concepte furtiuo stupro | |
| et ex Achille nate, sed nondum uiro— | |
| Py. Illo ex Achille, genere qui mundum suo, | |
| sparsus per omne caelitum regnum, tenet: | 345 |
| Thetide aequor, umbras Aeaco, caelum Ioue. | |
| Ag. Illo ex Achille, qui manu Paridis iacet. | |
| Py. Quem nec deorum comminus quisquam petit. | |
| Ag. Compescere equidem uerba et audacem malo | |
| poteram domare; sed meus captis quoque | 350 |
| scit parcere ensis. potius interpres deum | |
| Calchas uocetur: fata si poscent, dabo. |