Absiste: nullas animus admittit preces 241
nouamque poenam sceleribus quaerit parem.
et esse par quae poterit? infanti quoque
decreta mors est. fata quis tam tristia
sortitus umquam? uideram nondum diem 245
uterique nondum solueram clausi moras,
et iam timebar. protinus quosdam editos
nox occupauit et nouae luci abstulit:
mors me antecessit; aliquis intra uiscera
materna letum praecoquis fati tulit: 250
sed numquid et peccauit? abstrusum, abditum
dubiumque an essem sceleris infandi reum
deus egit; illo teste damnauit parens
calidoque teneros transuit ferro pedes
et in alta nemora pabulum misit feris 255
auibusque saeuis quas Cithaeron noxius
cruore saepe regio tinctas alit.
sed quem deus damnauit, abiecit pater,
mors quoque refugit. praestiti Delphis fidem:
genitorem adortus impia straui nece. 260
hoc alia pietas redimet: occidi patrem,
sed matrem amaui. proloqui hymenaeum pudet
taedasque nostras? has quoque inuitum pati
te coge poenas: facinus ignotum efferum
inusitatum fare quod populi horreant, 265
quod esse factum nulla non aetas neget,
quod parricidam pudeat: in patrios toros
tuli paterno sanguine aspersas manus
scelerisque pretium maius accepi scelus.
leue est paternum facinus: in thalamos meos 270
deducta mater, ne parum sceleris foret,
fecunda: nullum crimen hoc maius potest
natura ferre. si quod etiamnum est tamen,
qui facere possent dedimus. abieci necis
pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus 275
armauit alias; optime regni mei
fatum ipse noui: nemo sine sacro feret
illud cruore. magna praesagit mala
paternus animus. iacta iam sunt semina
cladis futurae: spernitur pacti fides; 280
hic occupato cedere imperio negat,
ius ille et icti foederis testes deos
inuocat et Argos exul atque urbes mouet
Graias in arma: non leuis fessis uenit
ruina Thebis; tela flammae uulnera 285
instant et istis si quod est maius malum,
ut esse genitos nemo non ex me sciat.
An. Si nulla, genitor, causa uiuendi tibi est,
haec una abunde est, ut pater natos regas
grauiter furentes. tu impii belli minas 290
auertere unus tuque uecordes potes
inhibere iuuenes, ciuibus pacem dare,
patriae quietem, foederi laeso fidem.
uitam tibi ipse si negas, multis negas.
Oe. Illis parentis ullus aut aequi est amor, 295
auidis cruoris imperi armorum doli,
diris, scelestis, breuiter ut dicam, meis?
certant in omne facinus et pensi nihil
ducunt, ubi illos ira praecipites agit,
nefasque nullum per nefas nati putant. 300
non patris illos tangit afflicti pudor,
non patria: regno pectus attonitum furit.
scio quo ferantur, quanta moliri parent,
ideoque leti quaero maturi uiam
morique propero, dum in domo nemo est mea 305
nocentior me. Nata, quid genibus meis
fles aduoluta? quid prece indomitum domas?
unum hoc habet fortuna quo possim capi,
inuictus aliis: sola tu affectus potes
mollire duros, sola pietatem in domo 310
docere nostra. nil graue aut miserum est mihi
quod te sciam uoluisse; tu tantum impera:
hic Oedipus Aegaea transnabit freta
iubente te, flammasque quas Siculo uomit
de monte tellus igneos uoluens globos 315
excipiet ore seque serpenti offeret,
quae saeua furto nemoris Herculeo furit;
iubente te praebebit alitibus iecur,
iubente te uel uiuet.