| Nvntivs Exemplum in ingens regia stirpe editum | 320 |
| Thebae pauentes arma fraterna inuocant | |
| rogantque tectis arceas patriis faces. | |
| non sunt minae, iam propius accessit malum. | |
| nam regna repetens frater et pactas uices | |
| in bella cunctos Graeciae populos agit; | 325 |
| septena muros castra Thebanos premunt. | |
| succurre, prohibe pariter et bellum et scelus. | |
| Oedipvs Ego ille sum qui scelera committi uetem | |
| et abstineri sanguine a caro manus | |
| doceam? magister iuris et amoris pii | 330 |
| ego sum? meorum facinorum exempla appetunt, | |
| me nunc secuntur; laudo et agnosco libens, | |
| exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant. | |
| agite, o propago clara, generosam indolem | |
| probate factis, gloriam ac laudes meas | 335 |
| superate et aliquid facite propter quod patrem | |
| adhuc iuuet uixisse. facietis, scio: | |
| sic estis orti. scelere defungi haut leui, | |
| haut usitato tanta nobilitas potest. | |
| ferte arma, facibus petite penetrales deos | 340 |
| frugemque flamma metite natalis soli, | |
| miscete cuncta, rapite in exitium omnia, | |
| disicite passim moenia, in planum date, | |
| templis deos obruite, maculatos lares | |
| conflate, ab imo tota considat domus; | 345 |
| urbs concremetur—primus a thalamis meis | |
| incipiat ignis. Nvn. Mitte uiolentum impetum | |
| doloris ac te publica exorent mala | |
| auctorque placidae liberis pacis ueni. | |
| Oe. Vides modestae deditum menti senem | 350 |
| placidaeque amantem pacis ad partes uocas? | |
| tumet animus ira, feruet immensum dolor, | |
| maiusque quam quod casus et iuuenum furor | |
| conatur aliquid cupio. non satis est adhuc | |
| ciuile bellum: frater in fratrem ruat. | 355 |
| nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas | |
| de more nostro, quod meos deceat toros: | |
| date arma matri—nemo me ex his eruat | |
| siluis: latebo rupis exesae cauo | |
| aut saepe densa corpus abstrusum tegam. | 360 |
| hinc aucupabor uerba rumoris uagi | |
| et saeua fratrum bella, quod possum, audiam. |