| Iocasta Felix Agaue: facinus horrendum manu, | 363 |
| qua fecerat, gestauit et spolium tulit | |
| cruenta nati maenas in partes dati; | 365 |
| fecit scelus, sed misera non ultra suo | |
| sceleri occucurrit. hoc leue est quod sum nocens: | |
| feci nocentes. hoc quoque etiamnunc leue est: | |
| peperi nocentes. derat aerumnis meis, | |
| ut et hostem amarem. bruma ter posuit niues | 370 |
| et tertia iam falce decubuit Ceres, | |
| ut exul errat natus et patria caret | |
| profugusque regum auxilia Graiorum rogat. | |
| gener est Adrasti, cuius imperio mare | |
| quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas | 375 |
| septemque secum regna ad auxilium trahit | |
| generi—quid optem quidue decernam haut scio. | |
| regnum reposcit: causa repetentis bona est, | |
| mala sic petentis. uota quae faciam parens? | |
| utrimque natum uideo: nil possum pie | 380 |
| pietate salua facere: quodcumque alteri | |
| optabo nato fiet alterius malo. | |
| sed utrumque quamuis diligam affectu pari, | |
| quo causa melior sorsque deterior trahit | |
| inclinat animus semper infirmo fauens: | 385 |
| miseros magis fortuna conciliat suis. | |
| Satelles Regina, dum tu flebiles questus cies | |
| terisque tempus, saeua nudatis stetit | |
| acies in armis; aera iam bellum cient | |
| aquilaque pugnam signifer mota uocat. | 390 |
| septena reges bella dispositi parant, | |
| animo pari Cadmea progenies subit, | |
| cursu citato miles hinc atque hinc ruit. | |
| uide ut atra nubes puluere abscondat diem | |
| fumoque similes campus in caelum erigat | 395 |
| nebulas, equestri fracta quas tellus pede | |
| summittit. et, si uera metuentes uident, | |
| infesta fulgent signa, subrectis adest | |
| frons prima telis, aurea clarum nota | |
| nomen ducum uexilla praescriptum ferunt. | 400 |
| I, redde amorem fratribus, pacem omnibus, | |
| et impia arma matris oppositu impedi. |