| Iocasta In me arma et ignes uertite, in me omnis ruat | 443 |
| unam iuuentus quaeque ab Inachio uenit | |
| animosa muro quaeque Thebana ferox | 445 |
| descendit arce: ciuis atque hostis simul | |
| [hunc petite uentrem, qui dedit fratres uiro] | |
| haec membra passim spargite ac diuellite: | |
| ego utrumque peperi—ponitis ferrum ocius? | |
| an dico et ex quo? dexteras matri date, | 450 |
| date dum piae sunt. error inuitos adhuc | |
| fecit nocentes, omne Fortunae fuit | |
| peccantis in nos crimen: hoc primum nefas | |
| inter scientes geritur. in uestra manu est, | |
| utrum uelitis: sancta si pietas placet, | 455 |
| donate matri bella; si placuit scelus, | |
| maius paratum est: media se opponit parens. | |
| proinde bellum tollite aut belli moram. | |
| Sollicita cui nunc mater alterna prece | |
| uerba admouebo? misera quem amplectar prius? | 460 |
| in utramque partem ducor affectu pari. | |
| hic afuit; sed pacta si fratrum ualent, | |
| nunc alter aberit. ergo iam numquam duos | |
| nisi sic uidebo? iunge complexus prior, | |
| qui tot labores totque perpessus mala | 465 |
| longo parentem fessus exilio uides. | |
| accede propius, clude uagina impium | |
| ensem et trementem iamque cupientem excuti | |
| hastam solo defige; maternum tuo | |
| coire pectus pectori clipeus uetat: | 470 |
| hunc quoque repone. uinculo frontem exue | |
| tegumenque capitis triste belligeri leua | |
| et ora matri redde—quo uultus refers | |
| acieque pauida fratris obseruas manum? | |
| affusa totum corpus amplexu tegam, | 475 |
| tuo cruori per meum fiet uia. | |
| quid dubius haeres? an times matris fidem? |