| Hinc modo recedant arma, dum nullum nefas | 526 |
| Mars saeuus audet: hoc quoque est magnum nefas, | |
| tam prope fuisse. stupeo et exanguis tremo, | |
| cum stare fratres hinc et hinc uideo duos | |
| sceleris sub ictu; membra quassantur metu: | 530 |
| quam paene mater maius aspexi nefas, | |
| quam quod miser uidere non potuit pater. | |
| licet timore facinoris tanti uacem | |
| uideamque iam nil tale, sum infelix tamen | |
| quod paene uidi. per decem mensum graues | 535 |
| uteri labores perque pietatem inclitae | |
| precor sororis et per irati sibi | |
| genas parentis, scelere quas nullo nocens, | |
| erroris a se dura supplicia exigens, | |
| hausit: nefandas moenibus patriis faces | 540 |
| auerte, signa bellici retro agminis | |
| flecte—ut recedas, magna pars sceleris tamen | |
| uestri peracta est: uidit hostili grege | |
| campos repleri patria, fulgentes procul | |
| armis cateruas uidit, equitatu leui | 545 |
| Cadmea frangi prata et excelsos rotis | |
| uolitare proceres, igne flagrantes trabes | |
| fumare, cineri quae petunt nostras domos, | |
| fratresque (facinus quod nouum et Thebis fuit) | |
| in se ruentes: totus hoc exercitus, | 550 |
| hoc populus omnis, utraque hoc uidit soror | |
| genetrixque uidi: nam pater debet sibi | |
| quod ista non spectauit. Occurrat tibi | |
| nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque | |
| poenae petuntur. ne, precor, ferro erue | 555 |
| patriam ac penates neue, quae regere expetis, | |
| euerte Thebas. quis tenet mentem furor? | |
| petendo patriam perdis? ut fiat tua, | |
| uis esse nullam? quin tuae causae nocet | |
| ipsum hoc quod armis uris infestis solum | 560 |
| segetesque adultas sternis et totos fugam | |
| edis per agros: nemo sic uastat sua; | |
| quae corripi igne, quae meti gladio iubes | |
| aliena credis. rex sit ex uobis uter, | |
| manente regno quaerite. haec telis petes | 565 |
| flammisque tecta? poteris has Amphionis | |
| quassare moles? nulla quas struxit manus | |
| stridente tardum machina ducens onus, | |
| sed conuocatus uocis et citharae sono | |
| per se ipse summas uenit in turres lapis: | 570 |
| haec saxa franges? uictor hinc spolia auferes | |
| uinctosque duces patris aequales tui, | |
| matresque ab ipso coniugum raptas sinu | |
| saeuus catena miles imposita trahet? | |
| adulta uirgo, mixta captiuo gregi, | 575 |
| Thebana nuribus munus Argolicis eat? | |
| an et ipsa, palmas uincta postergum datas, | |
| mater triumphi praeda fraterni uehar? | |
| potesne ciues leto et exitio datos | |
| uidere passim? moenibus caris potes | 580 |
| hostem admouere, sanguine et flamma potes | |
| implere Thebas? tam ferus durum geris | |
| saeuumque in iras pectus? et nondum imperas. | |
| quid sceptra facient? pone uesanos, precor, | |
| animi tumores teque pietati refer. | 585 |
| Pol. Vt profugus errem semper? ut patria arcear | |
| opemque gentis hospes externae sequar? | |
| quid paterer aliud, si fefellissem fidem? | |
| si peierassem? fraudis alienae dabo | |
| poenas, at ille praemium scelerum feret? | 590 |
| iubes abire? matris imperio obsequor— | |
| da quo reuertar. regia frater meus | |
| habitet superba, parua me abscondat casa. | |
| hanc da repulso; liceat exiguo lare | |
| pensare regnum. coniugi donum datus | 595 |
| arbitria thalami dura felicis feram | |
| humilisque socerum lixa dominantem sequar? | |
| in seruitutem cadere de regno graue est. | |
| Ioc. Si regna quaeris nec potest sceptro manus | |
| uacare saeuo, multa quae possint peti | 600 |
| in orbe toto quaelibet tellus dabit: | |
| hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga, | |
| qua lata terris spatia frugiferis iacent | |
| et qua trahens opulenta Pactolus uada | |
| inundat auro rura, nec laetis minus | 605 |
| Maeandros aruis flectit errantes aquas | |
| rapidusque campos fertiles Hermus secat; | |
| hinc grata Cereri Gargara et diues solum | |
| quod Xanthus ambit niuibus Idaeis tumens; | |
| hinc qua relinquit nomen Ionii mare | 610 |
| faucesque Abydo Sestos opposita premit, | |
| aut qua latus iam propius orienti dedit | |
| tutamque crebris portibus Lyciam uidet, | |
| hac regna ferro quaere, in hos populos ferat | |
| socer arma fortis, has tuo sceptro paret | 615 |
| tradatque gentes—hoc adhuc regnum puta | |
| tenere patrem. Melius exilium est tibi | |
| quam reditus iste: crimine alieno exulas, | |
| tuo redibis. melius istis uiribus | |
| noua regna nullo scelere maculata appetes. | 620 |
| quin ipse frater arma comitatus tua | |
| tibi militabit. uade et id bellum gere | |
| in quo pater materque pugnanti tibi | |
| fauere possint. regna cum scelere omnibus | |
| sunt exilis grauiora. Nunc belli mala | 625 |
| propone, dubias Martis incerti uices: | |
| licet omne tecum Graeciae robur trahas, | |
| licet arma longe miles ac late explicet, | |
| fortuna belli semper ancipiti in loco est. | |
| quodcumque Mars decernit: exaequat duos, | 630 |
| licet impares sint, gladius; et spes et metus | |
| Fors caeca uersat. praemium incertum petis, | |
| certum scelus. Fauisse fac uotis deos | |
| omnes tuis: cessere et auersi fugam | |
| petiere ciues, clade funesta iacens | 635 |
| obtexit agros miles—exultes licet | |
| uictorque fratris spolia deiecti geras: | |
| frangenda palma est. quale tu hoc bellum putas, | |
| in quo execrandum uictor admittit nefas, | |
| si gaudet? hunc quem uincere infelix cupis, | 640 |
| cum uiceris, lugebis. infaustas age | |
| dimitte pugnas, libera patriam metu, | |
| luctu parentes. Pol. Sceleris et fraudis suae | |
| poenas nefandus frater ut nullas ferat? | |
| Ioc. Ne metue. poenas et quidem soluet graues: | 645 |
| regnabit. est haec poena. si dubitas, auo | |
| patrique crede: Cadmus hoc dicet tibi | |
| Cadmique proles. sceptra Thebarum fuit | |
| impune nulli gerere—nec quisquam fide | |
| rupta tenebat illa: iam numeres licet | 650 |
| fratrem inter istos. Eteocles Numeret, est tanti mihi | |
| cum regibus iacere. te turbae exulum | |
| ascribo. Ioc. Regna, dummodo inuisus tuis. | |
| Et. Regnare non uult, esse qui inuisus timet: | |
| simul ista mundi conditor posuit deus, | 655 |
| odium atque regnum: regis hoc magni reor, | |
| odia ipsa premere. multa dominantem uetat | |
| amor suorum; plus in iratos licet. | |
| qui uult amari, languida regnat manu. | |
| Ioc. Inuisa numquam imperia retinentur diu. | 660 |
| Et. Praecepta melius imperi reges dabunt; | |
| exilia tu compone. pro regno uelim— | |
| Ioc. Patriam penates coniugem flammis dare? | |
| Et. Imperia pretio quolibet constant bene. |