| Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu | 926 |
| pectusque tremuit. ira discessit loco | |
| materque tota coniuge expulsa redit. | |
| egone ut meorum liberum ac prolis meae | |
| fundam cruorem? melius, a, demens furor! | 930 |
| incognitum istud facinus ac dirum nefas | |
| a me quoque absit; quod scelus miseri luent? | |
| scelus est Iason genitor et maius scelus | |
| Medea mater—occidant, non sunt mei; | |
| pereant, mei sunt. crimine et culpa carent, | 935 |
| sunt innocentes, fateor: et frater fuit. | |
| quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant | |
| uariamque nunc huc ira, nunc illuc amor | |
| diducit? anceps aestus incertam rapit; | |
| ut saeua rapidi bella cum uenti gerunt, | 940 |
| utrimque fluctus maria discordes agunt | |
| dubiumque feruet pelagus, haut aliter meum | |
| cor fluctuatur: ira pietatem fugat | |
| iramque pietas—cede pietati, dolor. | |
| Huc, cara proles, unicum afflictae domus | 945 |
| solamen, huc uos ferte et infusos mihi | |
| coniungite artus. habeat incolumes pater, | |
| dum et mater habeat—urguet exilium ac fuga: | |
| iam iam meo rapientur auulsi e sinu, | |
| flentes, gementes—osculis pereant patris, | 950 |
| periere matris. rursus increscit dolor | |
| et feruet odium, repetit inuitam manum | |
| antiqua Erinys—ira, qua ducis, sequor. | |
| utinam superbae turba Tantalidos meo | |
| exisset utero bisque septenos parens | 955 |
| natos tulissem! sterilis in poenas fui— | |
| fratri patrique quod sat est, peperi duos. |