Quid cum Siculi uirgo Pelori,
|
350
|
rabidos utero succincta canes,
|
|
omnis pariter soluit hiatus?
|
|
quis non totos horruit artus
|
|
totiens uno latrante malo?
|
|
Quid cum Ausonium dirae pestes
|
355
|
uoce canora mare mulcerent,
|
|
cum Pieria resonans cithara
|
|
Thracius Orpheus
|
|
solitam cantu retinere rates
|
|
paene coegit Sirena sequi?
|
360
|
Quod fuit huius pretium cursus?
|
|
aurea pellis
|
|
maiusque mari Medea malum,
|
|
merces prima digna carina.
|
|
Nunc iam cessit pontus et omnes
|
|
patitur leges:
|
365
|
non Palladia compacta manu
|
|
regum referens inclita remos
|
|
quaeritur Argo—
|
|
quaelibet altum cumba pererrat.
|
|
Terminus omnis motus et urbes
|
|
muros terra posuere noua,
|
370
|
nil qua fuerat sede reliquit
|
|
peruius orbis:
|
|
Indus gelidum potat Araxen,
|
|
Albin Persae Rhenumque bibunt—
|
|
uenient annis saecula seris,
|
375
|
quibus Oceanus uincula rerum
|
|
laxet et ingens pateat tellus
|
|
Tethysque nouos detegat orbes
|
|
nec sit terris ultima Thule.
|
|