Sed iste quisnam est regium in uultu decus 829
gerens et alto uertice attollens caput? 830
ut ora iuueni paria Pittheo gerit,
ni languido pallore canderent genae
staretque recta squalor incultus coma!
en ipse Theseus redditus terris adest.
  Thesevs Tandem profugi noctis aeternae plagam 835
uastoque manes carcere umbrantem polum,
et uix cupitum sufferunt oculi diem.
iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat
paremque totiens libra composuit diem,
ambiguus ut me sortis ignotae labor 840
detinuit inter mortis et uitae mala.
pars una uitae mansit extincto mihi,
sensus malorum; finis Alcides fuit,
qui cum reuulsum Tartaro abstraheret canem,
me quoque supernas pariter ad sedes tulit. 845
sed fessa uirtus robore antiquo caret
trepidantque gressus. heu, labor quantus fuit
Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera
pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
  Quis fremitus aures flebilis pepulit meas? 850
expromat aliquis. luctus et lacrimae et dolor,
in limine ipso maesta lamentatio?
hospitia digna prorsus inferno hospite.
  Nvtrix Tenet obstinatum Phaedra consilium necis
fletusque nostros spernit ac morti imminet. 855
Th. Quae causa leti? reduce cur moritur uiro?
Nvt. Haec ipsa letum causa maturum attulit.
Th. Perplexa magnum uerba nescioquid tegunt.
effare aperte, quis grauet mentem dolor.
Nvt. Haut pandit ulli; maesta secretum occulit 860
statuitque secum ferre quo moritur malum.
iam perge, quaeso, perge: properato est opus.
Th. Reserate clausos regii postes laris.