| O socia thalami, sicine aduentum uiri | 864 |
| et expetiti coniugis uultum excipis? | 865 |
| quin ense uiduas dexteram atque animum mihi | |
| restituis et te quidquid e uita fugat | |
| expromis? Ph. Eheu, per tui sceptrum imperi, | |
| magnanime Theseu, perque natorum indolem | |
| tuosque reditus perque iam cineres meos, | 870 |
| permitte mortem. Th. Causa quae cogit mori? | |
| Ph. Si causa leti dicitur, fructus perit. | |
| Th. Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet. | |
| Ph. Aures pudica coniugis solas timet. | |
| Th. Effare: fido pectore arcana occulam. | 875 |
| Ph. Alium silere quod uoles, primus sile. | |
| Th. Leti facultas nulla continget tibi. | |
| Ph. Mori uolenti desse mors numquam potest. | |
| Th. Quod sit luendum morte delictum indica. | |
| Ph. Quod uiuo. Th. Lacrimae nonne te nostrae mouent? | 880 |
| Ph. Mors optima est perire lacrimandum suis. | |
| Th. Silere pergit.—uerbere ac uinclis anus | |
| altrixque prodet quidquid haec fari abnuit. | |
| Vincite ferro. uerberum uis extrahat | |
| secreta mentis. Ph. Ipsa iam fabor, mane. | 885 |
| Th. Quidnam ora maesta auertis et lacrimas genis | |
| subito coortas ueste praetenta optegis? | |
| Ph. Te te, creator caelitum, testem inuoco, | |
| et te, coruscum lucis aetheriae iubar, | |
| ex cuius ortu nostra dependet domus: | 890 |
| temptata precibus restiti; ferro ac minis | |
| non cessit animus: uim tamen corpus tulit. | |
| labem hanc pudoris eluet noster cruor. | |
| Th. Quis, ede, nostri decoris euersor fuit? | |
| Ph. Quem rere minime. Th. Quis sit audire expeto. | 895 |
| Ph. Hic dicet ensis, quem tumultu territus | |
| liquit stuprator ciuium accursum timens. | |
| Th. Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor? | |
| regale patriis asperum signis ebur | |
| capulo refulget, gentis Actaeae decus. | 900 |
| sed ipse quonam euasit? Ph. Hi trepidum fuga | |
| uidere famuli concitum celeri pede. | |
| Th. Pro sancta Pietas, pro gubernator poli | |
| et qui secundum fluctibus regnum moues, | |
| unde ista uenit generis infandi lues? | 905 |
| hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes | |
| Colchusque Phasis? redit ad auctores genus | |
| stirpemque primam degener sanguis refert. | |
| est prorsus iste gentis armiferae furor, | |
| odisse Veneris foedera et castum diu | 910 |
| uulgare populis corpus. o taetrum genus | |
| nullaque uictum lege melioris soli! | |
| ferae quoque ipsae Veneris euitant nefas, | |
| generisque leges inscius seruat pudor. |