Nulla sors longa est: dolor ac uoluptas
|
596
|
inuicem cedunt; breuior uoluptas.
|
|
ima permutat leuis hora summis.
|
|
Ille qui donat diadema fronti,
|
|
quem genu nixae tremuere gentes,
|
600
|
cuius ad nutum posuere bella
|
|
Medus et Phoebi propioris Indus
|
|
et Dahae Parthis equitem minati,
|
|
anxius sceptrum tenet et mouentes
|
|
cuncta diuinat metuitque casus
|
605
|
mobiles rerum dubiumque tempus.
|
|
Vos quibus rector maris atque terrae
|
|
ius dedit magnum necis atque uitae,
|
|
ponite inflatos tumidosque uultus:
|
|
quidquid a uobis minor expauescit,
|
610
|
maior hoc uobis dominus minatur:
|
|
omne sub regno grauiore regnum est.
|
|
quem dies uidit ueniens superbum,
|
|
hunc dies uidit fugiens iacentem.
|
|
Nemo confidat nimium secundis,
|
615
|
nemo desperet meliora lassis:
|
|
miscet haec illis prohibetque Clotho
|
|
stare Fortunam, rotat omne fatum.
|
|
nemo tam diuos habuit fauentes,
|
|
crastinum ut posset sibi polliceri:
|
620
|
res deus nostras celeri citatas
|
|
turbine uersat.
|
|
Nvntivs Quis me per auras turbo praecipitem uehet
|
|
atraque nube inuoluet, ut tantum nefas
|
|
eripiat oculis? o domus Pelopi quoque
|
625
|
et Tantalo pudenda! Cho. Quid portas noui?
|
|
Nvn. Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios
|
|
sortita fratres, et maris gemini premens
|
|
fauces Corinthos, an feris Hister fugam
|
|
praebens Alanis, an sub aeterna niue
|
630
|
Hyrcana tellus, an uagi passim Scythae?
|
|
quis hic nefandi est conscius monstri locus?
|
|
Cho. Effare, et istud pande, quodcumque est, malum.
|
|
Nvn. Si steterit animus, si metu corpus rigens
|
|
remittet artus. haeret in uultu trucis
|
635
|
imago facti. ferte me insanae procul,
|
|
illo, procellae, ferte quo fertur dies
|
|
hinc raptus. Cho. Animos grauius incertos tenes.
|
|
quid sit quod horres ede et auctorem indica:
|
|
non quaero quis sit, sed uter. effare ocius.
|
640
|
Nvn. In arce summa Pelopiae pars est domus
|
|
conuersa ad Austros, cuius extremum latus
|
|
aequale monti crescit atque urbem premit
|
|
et contumacem regibus populum suis
|
|
habet sub ictu; fulget hic turbae capax
|
645
|
immane tectum, cuius auratas trabes
|
|
uariis columnae nobiles maculis ferunt.
|
|
post ista uulgo nota, quae populi colunt,
|
|
in multa diues spatia discedit domus.
|
|
Arcana in imo regio secessu iacet,
|
650
|
alta uetustum ualle compescens nemus,
|
|
penetrale regni, nulla qua laetos solet
|
|
praebere ramos arbor aut ferro coli,
|
|
sed taxus et cupressus et nigra ilice
|
|
obscura nutat silua, quam supra eminens
|
655
|
despectat alte quercus et uincit nemus.
|
|
hinc auspicari regna Tantalidae solent,
|
|
hinc petere lassis rebus ac dubiis opem.
|
|
affixa inhaerent dona: uocales tubae
|
|
fractique currus, spolia Myrtoi maris,
|
660
|
uictaeque falsis axibus pendent rotae
|
|
et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco
|
|
fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium
|
|
et de triumpho picta barbarico chlamys.
|
|