Nos e tanto uisi populo
|
875
|
digni, premeret quos euerso
|
|
cardine mundus?
|
|
in nos aetas ultima uenit?
|
|
o nos dura sorte creatos,
|
|
seu perdidimus solem miseri,
|
880
|
siue expulimus!
|
|
Abeant questus, discede timor:
|
|
uitae est auidus quisquis non uult
|
|
mundo secum pereunte mori.
|
|
Atrevs Aequalis astris gradior et cunctos super
|
885
|
altum superbo uertice attingens polum.
|
|
nunc decora regni teneo, nunc solium patris.
|
|
dimitto superos: summa uotorum attigi.
|
|
bene est, abunde est, iam sat est etiam mihi.
|
|
sed cur satis sit? pergam et implebo patrem
|
890
|
funere suorum. ne quid obstaret pudor,
|
|
dies recessit: perge dum caelum uacat.
|
|
utinam quidem tenere fugientes deos
|
|
possem, et coactos trahere, ut ultricem dapem
|
|
omnes uiderent—quod sat est, uideat pater.
|
895
|
etiam die nolente discutiam tibi
|
|
tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.
|
|
nimis diu conuiua securo iaces
|
|
hilarique uultu; iam satis mensis datum est
|
|
satisque Baccho: sobrio tanta ad mala
|
900
|
opus est Thyeste.—Turba famularis, fores
|
|
templi relaxa, festa patefiat domus.
|
|
libet uidere, capita natorum intuens,
|
|
quos det colores, uerba quae primus dolor
|
|
effundat aut ut spiritu expulso stupens
|
905
|
corpus rigescat. fructus hic operis mei est.
|
|
miserum uidere nolo, sed dum fit miser.
|
|