Atrevs Plagis tenetur clausa dispositis fera: 491
et ipsum et una generis inuisi indolem
iunctam parenti cerno. iam tuto in loco
uersantur odia. uenit in nostras manus
tandem Thyestes, uenit, et totus quidem. 495
uix tempero animo, uix dolor frenos capit.
sic, cum feras uestigat et longo sagax
loro tenetur Vmber ac presso uias
scrutatur ore, dum procul lento suem
odore sentit, paret et tacito locum 500
rostro pererrat; praeda cum propior fuit,
ceruice tota pugnat et gemitu uocat
dominum morantem seque retinenti eripit:
cum sperat ira sanguinem, nescit tegi—
tamen tegatur. aspice, ut multo grauis 505
squalore uultus obruat maestos coma,
quam foeda iaceat barba. praestetur fides.
  Fratrem iuuat uidere. complexus mihi
redde expetitos. quidquid irarum fuit
transierit; ex hoc sanguis ac pietas die 510
colantur, animis odia damnata excidant.
Th. Diluere possem cuncta, nisi talis fores.
sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia
quae credidisti. pessimam causam meam
hodierna pietas fecit. est prorsus nocens 515
quicumque uisus tam bono fratri est nocens.
lacrimis agendum est: supplicem primus uides;
hae te precantur pedibus intactae manus:
ponatur omnis ira et ex animo tumor
erasus abeat. obsides fidei accipe 520
hos innocentes, frater. At. A genibus manum
aufer meosque potius amplexus pete.
Vos quoque, senum praesidia, tot iuuenes, meo
pendete collo. Squalidam uestem exue,
oculisque nostris parce, et ornatus cape 525
pares meis, laetusque fraterni imperi
capesse partem. maior haec laus est mea,
fratri paternum reddere incolumi decus:
habere regnum casus est, uirtus dare.
Th. Di paria, frater, pretia pro tantis tibi 530
meritis rependant. regiam capitis notam
squalor recusat noster et sceptrum manus
infausta refugit. liceat in media mihi
latere turba. At. Recipit hoc regnum duos.
Th. Meum esse credo quidquid est, frater, tuum. 535
At. Quis influentis dona fortunae abnuit?
Th. Expertus est quicumque quam facile effluant.
At. Fratrem potiri gloria ingenti uetas?
Th. Tua iam peracta gloria est, restat mea:
respuere certum est regna consilium mihi. 540
At. Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.
Th. Accipio: regni nomen impositi feram,
sed iura et arma seruient mecum tibi.
At. Imposita capiti uincla uenerando gere;
ego destinatas uictimas superis dabo. 545