| Thyestes Optata patriae tecta et Argolicas opes | 404 |
| miserisque summum ac maximum exulibus bonum, | 405 |
| tractum soli natalis et patrios deos | |
| (si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras | |
| turres, labore maius humano decus, | |
| celebrata iuueni stadia, per quae nobilis | |
| palmam paterno non semel curru tuli. | 410 |
| occurret Argos, populus occurret frequens— | |
| sed nempe et Atreus. Repete siluestres fugas | |
| saltusque densos potius et mixtam feris | |
| similemque uitam; clarus hic regni nitor | |
| fulgore non est quod oculos falso auferat: | 415 |
| cum quod datur spectabis, et dantem aspice. | |
| modo inter illa, quae putant cuncti aspera, | |
| fortis fui laetusque; nunc contra in metus | |
| reuoluor: animus haeret ac retro cupit | |
| corpus referre, moueo nolentem gradum. | 420 |
| Tantalvs Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet | |
| uultumque uersat seque in incerto tenet. | |
| Th. Quid, anime, pendes, quidue consilium diu | |
| tam facile torques? rebus incertissimis, | |
| fratri atque regno, credis ac metuis mala | 425 |
| iam uicta, iam mansueta et aerumnas fugis | |
| bene collocatas? esse iam miserum iuuat. | |
| reflecte gressum, dum licet, teque eripe. | |
| Ta. Quae causa cogit, genitor, a patria gradum | |
| referre uisa? cur bonis tantis sinum | 430 |
| subducis? ira frater abiecta redit | |
| partemque regni reddit et lacerae domus | |
| componit artus teque restituit tibi. | |
| Th. Causam timoris ipse quam ignoro exigis. | |
| nihil timendum uideo, sed timeo tamen. | 435 |
| placet ire, pigris membra sed genibus labant, | |
| alioque quam quo nitor abductus feror. | |
| sic concitatam remige et uelo ratem | |
| aestus resistens remigi et uelo refert. | |
| Ta. Euince quidquid obstat et mentem impedit | 440 |
| reducemque quanta praemia expectent uide. | |
| pater, potes regnare. Th. Cum possim mori. | |
| Ta. Summa est potestas—Th. Nulla, si cupias nihil. | |
| Ta. Gnatis relinques. Th. Non capit regnum duos. | |
| Ta. Miser esse mauult esse qui felix potest? | 445 |
| Th. Mihi crede, falsis magna nominibus placent, | |
| frustra timentur dura. dum excelsus steti, | |
| numquam pauere destiti atque ipsum mei | |
| ferrum timere lateris. o quantum bonum est | |
| obstare nulli, capere securas dapes | 450 |
| humi iacentem! scelera non intrant casas, | |
| tutusque mensa capitur angusta scyphus; | |
| uenenum in auro bibitur—expertus loquor: | |
| malam bonae praeferre fortunam licet. | |
| Non uertice alti montis impositam domum | 455 |
| et imminentem ciuitas humilis tremit | |
| nec fulget altis splendidum tectis ebur | |
| somnosque non defendit excubitor meos; | |
| non classibus piscamur et retro mare | |
| iacta fugamus mole, nec uentrem improbum | 460 |
| alimus tributo gentium; nullus mihi | |
| ultra Getas metatur et Parthos ager; | |
| non ture colimur nec meae excluso Ioue | |
| ornantur arae; nulla culminibus meis | |
| imposita nutat silua, nec fumant manu | 465 |
| succensa multa stagna, nec somno dies | |
| Bacchoque nox iungenda peruigili datur: | |
| sed non timemur, tuta sine telo est domus | |
| rebusque paruis magna praestatur quies— | |
| immane regnum est posse sine regno pati. | 470 |
| Ta. Nec abnuendum est, si dat imperium deus. | |
| nec appetendum est: frater ut regnes rogat. | |
| Th. Rogat? timendum est. errat hic aliquis dolus. | |
| Ta. Redire pietas unde summota est solet, | |
| reparatque uires iustus amissas amor. | 475 |
| Th. Amat Thyesten frater? aetherias prius | |
| perfundet Arctos pontus et Siculi rapax | |
| consistet aestus unda et Ionio seges | |
| matura pelago surget et lucem dabit | |
| nox atra terris, ante cum flammis aquae, | 480 |
| cum morte uita, cum mari uentus fidem | |
| foedusque iungent. Ta. Quam tamen fraudem times? | |
| Th. Omnem: timori quem meo statuam modum? | |
| tantum potest quantum odit. Ta. In te quid potest? | |
| Th. Pro me nihil iam metuo: uos facitis mihi | 485 |
| Atrea timendum. Ta. Decipi cautus times? | |
| Th. Serum est cauendi tempus in mediis malis. | |
| eatur. unum genitor hoc testor tamen: | |
| ego uos sequor, non duco. Ta. Respiciet deus | |
| bene cogitata. perge non dubio gradu. | 490 |