| HERCVLES [OETAEVS] | |
| Hercvles Sator deorum, cuius excussum manu | 1 |
| utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, | |
| secure regna: protuli pacem tibi, | |
| quacumque Nereus porrigi terras uetat. | |
| non est tonandum; perfidi reges iacent, | 5 |
| saeui tyranni. fregimus quidquid fuit | |
| tibi fulminandum. sed mihi caelum, parens, | |
| adhuc negatur? parui certe Ioue | |
| ubique dignus teque testata est meum | |
| patrem nouerca. quid tamen nectis moras? | 10 |
| numquid timemur? numquid impositum sibi | |
| non poterit Atlas ferre cum caelo Herculem? | |
| quid astra, genitor, quid negas? mors me tibi | |
| certe remisit, omne concessit malum | |
| quod terra genuit, pontus aer inferi: | 15 |
| nullus per urbes errat Argolicas leo, | |
| Stymphalis icta est, Maenali nulla est fera; | |
| sparsit peremptus aureum serpens nemus | |
| et hydra uires posuit et notos Hebro | |
| cruore pingues hospitum fregi greges | 20 |
| hostique traxi spolia Thermodontiae. | |
| uici regentem fata nec tantum redi, | |
| sed trepidus atrum Cerberum uidit dies | |
| et ille solem. nullus Antaeus Libys | |
| animam resumit, cecidit ante aras suas | 25 |
| Busiris, una Geryon sparsus manu | |
| taurusque populis horridus centum pauor. | |
| quodcumque tellus genuit infesta occidit | |
| meaque fusum est dextera: iratis deis | |
| non licuit esse. si negat mundus feras, | 30 |
| animum nouerca, redde nunc nato patrem | |
| uel astra forti. nec peto ut monstres iter; | |
| permitte tantum, genitor: inueniam uiam. | |
| Vel si times ne terra concipiat feras, | |
| properet malum quodcumque, dum terra Herculem | 35 |
| habet uidetque: nam quis inuadet mala | |
| aut quis per urbes rursus Argolicas erit | |
| Iunonis odio dignus? in tutum meas | |
| laudes redegi, nulla me tellus silet: | |
| me sensit ursae frigidum Scythicae genus | 40 |
| Indusque Phoebo subditus, cancro Libys; | |
| te, clare Titan, testor: occurri tibi | |
| quacumque fulges, nec meos lux prosequi | |
| potuit triumphos, solis excessi uices | |
| intraque nostras substitit metas dies. | 45 |
| natura cessit, terra defecit gradum: | |
| lassata prior est. nox et extremum chaos | |
| in me incucurrit: inde ad hunc orbem redi, | |
| nemo unde retro est. tulimus Oceani minas, | |
| nec ulla ualuit quatere tempestas ratem | 50 |
| quamcumque pressi—pars quota est Perseus mei? | |
| Iam uacuus aether non potest odio tuae | |
| sufficere nuptae quasque deuincam feras | |
| tellus timet concipere nec monstra inuenit. | |
| ferae negantur: Hercules monstri loco | 55 |
| iam coepit esse; quanta non fregi mala, | |
| quot scelera nudus? quidquid immane obstitit, | |
| solae manus strauere; nec iuuenis feras | |
| timui nec infans. quidquid est iussum leue est, | |
| nec ulla nobis segnis illuxit dies. | 60 |
| o quanta fudi monstra quae nullus mihi | |
| rex imperauit! institit uirtus mihi | |
| Iunone peior. Sed quid inpauidum genus | |
| fecisse prodest? non habent pacem dei: | |
| purgata tellus omnis in caelo uidet | 65 |
| quodcumque timuit: transtulit Iuno feras. | |
| ambit peremptus cancer ardentem plagam | |
| Libyaeque sidus fertur et messes alit; | |
| annum fugacem tradit Astraeae leo, | |
| at ille, iactans feruidam collo iubam, | 70 |
| austrum madentem siccat et nimbos rapit. | |
| inuasit omnis ecce iam caelum fera | |
| meque antecessit: uictor e terris meos | |
| specto labores, astra portentis prius | |
| ferisque Iuno tribuit, ut caelum mihi | 75 |
| faceret timendum—sparserit mundum licet | |
| caelumque terris peius ac peius Styge | |
| irata faciat, dabitur Alcidae locus. | |
| Si post feras, post bella, post Stygium canem | |
| hauddum astra merui, Siculus Hesperium latus | 80 |
| tangat Pelorus, una iam tellus erit: | |
| illinc fugabo maria; si iungi iubes, | |
| committat undas Isthmos, et iuncto salo | |
| noua ferantur Atticae puppes uia. | |
| mutetur orbis, uallibus currat nouis | 85 |
| Hister nouasque Tanais accipiat uias. | |
| Da, da tuendos, Iuppiter, saltem deos: | |
| illa licebit fulmen a parte auferas, | |
| ego quam tuebor. siue glacialem polum, | |
| seu me tueri feruidam partem iubes, | 90 |
| hac esse superos parte securos puta. | |
| Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum | |
| serpente caeso meruit—o quotiens iacet | |
| Python in hydra! Bacchus et Perseus deis | |
| iam se intulere—sed quota est mundi plaga | 95 |
| oriens subactus aut quota est Gorgon fera? | |
| quis astra natus laudibus meruit suis | |
| ex te et nouerca? quem tuli mundum peto. |