Sed tu, nigrantis regna qui torques poli, 938
para laborem (scelera quae quisque ausus est,
hic uincit error: Iuno non ausa Herculem est 940
eripere terris), horridam poenam para.
Sisyphia ceruix cesset et nostros lapis
impellat umeros; me uagus fugiat latex
meamque fallax unda deludat sitim;
merui manus praebere turbinibus tuis, 945
quaecumque regem Thessalum torques rota;
effodiat auidus hinc et hinc uultur fibras;
uacat una Danais: has ego explebo uices.
Laxate, manes; recipe me comitem tibi,
Phasiaca coniunx: peior haec, peior tuo 950
utroque dextra est scelere, seu mater nocens
seu dira soror es; adde me comitem tuis,
Threicia coniunx, sceleribus; natam tuam,
Althaea mater, recipe, nunc ueram tui
agnosce prolem—quid tamen tantum manus 955
uestrae abstulerunt? claudite Elysium mihi,
quaecumque fidae coniuges nemoris sacri
lucos tenetis; si qua respersit manus
uiri cruore nec memor castae facis
stricto cruenta Belias ferro stetit, 960
in me suas agnoscat et laudet manus:
in hanc abire coniugum turbam libet—
sed et illa fugiet turba tam diras manus.
  Inuicte coniunx, innocens animus mihi,
scelesta manus est. pro nimis mens credula, 965
pro Nesse fallax atque semiferi doli!
auferre cupiens paelici eripui mihi.
recede, Titan, tuque quae blanda tenes
in luce miseros uita: cariturae Hercule
lux uilis ista est. exigat poenas sibi 970
reddamque uitam—fata an extendo mea
mortemque, coniunx, ad tuas seruo manus?
uirtusne superest aliqua et armatae manus
intendere arcum tela missurum ualent?
an arma cessant teque languenti manu 975
non audit arcus? si potes letum dare,
animosa coniunx dexteram expecto tuam.
mors differatur: frange ut insontem Lichan,
alias in urbes sparge et ignotum tibi
inmitte in orbem; perde ut Arcadiae nefas 980
et quidquid aliud cessit—at ab illis tamen,
coniunx, redisti. Hyllvs Parce iam, mater, precor,
ignosce fatis; error a culpa uacat.
De. Si uera pietas, Hylle, quaerenda est tibi,
iam perime matrem—pauida quid tremuit manus? 985
quid ora flectis? haec erit pietas scelus.
ignaue dubitas? Herculem eripui tibi:
haec, haec peremit dextra, cui debes patri
auum Tonantem. maius eripui decus,
quam luce tribui. si tibi ignotum est nefas, 990
a matre disce. seu tibi iugulo placet
mersisse ferrum siue maternum libet
inuadere uterum, mater intrepidum tibi
praebebit animum. non erit tantum scelus
a te peractum: dextera sternar tua, 995
sed mente nostra. natus Alcidae times?
ita nulla peragas iussa, nec frangens mala
erres per orbem, si qua nascetur fera
referas parentem: dexteram intrepidam para.
patet ecce plenum pectus aerumnis: feri.— 1000
scelus remitto, dexterae parcent tuae
Eumenides ipsae: uerberum crepuit sonus.
quaenam ista torquens angue uibrato comam
temporibus atras squalidis pinnas quatit?
quid me flagranti, dira, persequeris face, 1005
Megaera? poenas poscis Alcidae? dabo.
iamne inferorum, diua, sedere arbitri?
Sed ecce laxas carceris uideo fores.
quis iste saxum immane detritis gerit
iam senior umeris? ecce iam uictus lapis 1010
quaerit relabi. membra quis praebet rotae?
hic ecce pallens dira Tisiphone stetit,
causam reposcit; parce uerberibus, precor,
Megaera, parce, sustine Stygias faces:
scelus est amoris. Sed quid hoc? tellus labat 1015
et aula tectis crepuit excussis—minax
unde iste coetus? totus in uultus meos
decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt
totusque poscit uindicem mundus suum.
iam parcite, urbes. quo fugam praeceps agam? 1020
mors sola portus dabitur aerumnis meis.
testor nitentis flammeam Phoebi rotam
superosque testor: Herculem in terris adhuc
moritura linquo. Hy. Fugit attonita, ei mihi.
peracta iam pars matris est: statuit mori; 1025
nunc nostra superest, mortis auferre impetum.
o misera pietas: si mori matrem uetas,
patri es scelestus; si mori pateris, tamen
in matre peccas—urget hinc illinc scelus.
inhibenda tamen est: pergam et eripiam neci. 1030