| Sed te per omne caelitum numen precor, | 475 |
| per hunc timorem: quidquid arcani apparo | |
| penitus recondas et fide tacita premas. | |
| Nvt. Quid istud est quod esse secretum petis? | |
| De. Non tela sunt, non arma, non ignis minax. | |
| Nvt. Praestare fateor posse me tacitam fidem, | 480 |
| si scelere careat: interim scelus est fides. | |
| De. Circumspice agedum, ne quis arcana occupet, | |
| partemque in omnem uultus inquirens eat. | |
| Nvt. En locus ab omni tutus arbitrio uacat. | |
| De. Est in remoto regiae sedis loco | 485 |
| arcana tacitus nostra defendens specus. | |
| non ille primos accipit soles locus, | |
| non ille seros, cum ferens Titan diem | |
| lassam rubenti mergit Oceano rotam. | |
| illic amoris pignus Herculei latet. | 490 |
| altrix, fatebor: auctor est Nessus mali | |
| quem grauida Nephele Thessalo genuit duci, | |
| qua gelidus astris inserit Pindus caput | |
| ultraque nubes Othrys eductus riget. | |
| Namque ut subactus Herculis claua horridi | 495 |
| Achelous omnis facilis in species dari | |
| tandem peractis omnibus patuit feris | |
| unoque turpe subdidit cornu caput, | |
| me coniugem dum uictor Alcides habet, | |
| repetebat Argos. forte per campos uagus | 500 |
| Euenos altum gurgitem in pontum ferens | |
| iam paene summis turbidus ripis erat. | |
| transire Nessus uerticem solitus uadis | |
| pretium poposcit; meque iam dorso ferens | |
| qua iungit hominem spina deficiens equo, | 505 |
| frangebat ipsas fluminis tumidi minas. | |
| Iam totus undis Nessus exierat ferox | |
| medioque adhuc errabat Alcides uado, | |
| uasto rapacem uerticem scindens gradu; | |
| at ille, ut esse uidit Alciden procul: | 510 |
| 'tu praeda nobis' inquit 'et coniunx eris; | |
| prohibetur undis', meque complexu ferens | |
| gressum citabat. non tenent undae Herculem: | |
| 'infide uector' inquit, 'immixti licet | |
| Ganges et Hister uallibus iunctis eant, | 515 |
| uincemus ambos, consequar telo fugam.' | |
| praecessit arcus uerba; tum longum ferens | |
| harundo uulnus tenuit haerentem fugam | |
| mortemque fixit. ille, iam quaerens diem, | |
| tabem fluentis uulneris dextra excipit | 520 |
| traditque nobis ungulae insertam suae, | |
| quam forte saeua sciderat auolsam manu. | |
| tunc uerba moriens addit: 'hoc' inquit 'magae | |
| dixere amorem posse defigi malo; | |
| hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, | 525 |
| unam inter omnis Luna quam sequitur magas | |
| astris relictis. inlitas uestes dabis | |
| hac' inquit 'ipsa tabe, si paelex tuos | |
| inuisa thalamos tulerit et coniunx leuis | |
| aliam parenti dederit altisono nurum. | 530 |
| hoc nulla lux conspiciat, hoc tenebrae tegant | |
| tantum remotae: sic potens uires suas | |
| sanguis tenebit.' uerba deprendit quies | |
| mortemque lassis intulit membris sopor. |