| LIBER TERTIVS | |
| At non Aoniae moderator perfidus aulae | 3.1 |
| nocte sub ancipiti, quamuis umentibus astris | |
| longus ad auroram superet labor, otia somni | |
| accipit; inuigilant animo scelerisque parati | |
| supplicium exercent curae; tum plurima uersat, | 5 |
| pessimus in dubiis augur, timor. 'ei mihi' clamat, | |
| 'unde morae?' (nam prona ratus facilemque tot armis | |
| Tydea, nec numero uirtutem animumque rependit) | |
| 'num regio diuersa uiae? num missus ab Argis | |
| subsidio globus? an sceleris data fama per urbes | 10 |
| finitimas? paucosne, pater Gradiue, manuue | |
| legimus indecores? at enim fortissimus illic | |
| et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi | |
| Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos. | |
| nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis | 15 |
| aere gerens solidoque datos adamante lacertos | |
| uenerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno, | |
| si conserta manus.' uario sic turbidus aestu | |
| angitur ac sese culpat super omnia, qui non | |
| orantem in mediis legatum coetibus ense | 20 |
| perculerit foedasque palam satiauerit iras. | |
| iam pudet incepti, iam paenitet. ac uelut ille | |
| fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno | |
| nec rudis undarum (portus sed linquere amicos | |
| purior Olenii frustra gradus impulit astri), | 25 |
| cum fragor hiberni subitus Iouis, omnia mundi | |
| claustra tonant multusque polos inclinat Orion, | |
| ipse quidem malit terras pugnatque reuerti, | |
| fert ingens a puppe Notus, tunc arte relicta | |
| ingemit et caecas sequitur iam nescius undas: | 30 |
| talis Agenoreus ductor caeloque morantem | |
| Luciferum et seros maerentibus increpat ortus. | |
| ecce sub occiduas uersae iam Noctis habenas | |
| astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys | |
| impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto, | 35 |
| ima flagellatis, signum lugubre malorum, | |
| ponderibus trepidauit humus, motusque Cithaeron | |
| antiquas dedit ire niues; tunc uisa leuari | |
| culmina septenaeque iugo concurrere portae. | |
| et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo | 40 |
| iratus fatis et tristis morte negata | |
| Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari | |
| signa dabat magnae longe manifesta ruinae | |
| planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnes | |
| fuderat. haud aliter saltu deuertitur orbus | 45 |
| pastor ab agrestum nocturna strage luporum, | |
| cuius erile pecus siluis inopinus abegit | |
| imber et hibernae uentosa cacumina lunae. | |
| luce patent caedes; domino perferre recentes | |
| ipse timet casus, haustaque informis harena | 50 |
| questibus implet agros, stabulique silentia magni | |
| odit et amissos longo ciet ordine tauros. | |
| illum congestae portarum ad limina matres | |
| ut solum uidere (nefas!), nulla agmina circum | |
| magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt | 55 |
| clamorem, qualis bello supremus apertis | |
| urbibus, aut pelago iam descendente carina. | |
| ut primum inuisi cupido data copia regis: | |
| 'hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus | |
| infelicem animam, siue haec sententia diuum, | 60 |
| seu fortuna fuit, seu, quod pudet ira fateri, | |
| uis inuicta uiri. uix credo et nuntius: omnes | |
| procubuere, omnes. noctis uaga lumina testor | |
| et socium manes et te, mala protinus ales, | |
| qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu | 65 |
| crudelem ueniam atque inhonorae munera lucis; | |
| sed mihi iussa deum placitoque ignara moueri | |
| Atropos atque olim non haec data ianua leti | |
| eripuere necem. iamque ut mihi prodiga uitae | |
| pectora et extremam nihil horrescentia mortem | 70 |
| aspicias: bellum infandum ominibusque negatam | |
| mouisti, funeste, aciem, dum pellere leges | |
| et consanguineo gliscis regnare superbus | |
| exule; te series orbarum excisa domorum | |
| planctibus adsiduis, te diro horrore uolantes | 75 |
| quinquaginta animae circum noctesque diesque | |
| adsilient, neque enim ipse moror.' iam mouerat iras | |
| rex ferus, et tristes ignescunt sanguine uultus. | |
| inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui | |
| Labdacus (hos regni ferrum penes) ire manuque | 80 |
| proturbare parant. sed iam nudauerat ensem | |
| magnanimus uates, et nunc trucis ora tyranni, | |
| nunc ferrum aspectans: 'numquam tibi sanguinis huius | |
| ius erit aut magno feries imperdita Tydeo | |
| pectora; uado equidem exultans ereptaque fata | 85 |
| insequor et comites feror expectatus ad umbras. | |
| te superis fratrique—' et iam media orsa loquentis | |
| absciderat plenum capulo latus; ille dolori | |
| pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum | |
| corruit, extremisque animae singultibus errans | 90 |
| alternus nunc ore uenit, nunc uulnere sanguis. | |
| excussae procerum mentes, turbataque mussant | |
| concilia; ast illum coniunx fidique parentes | |
| seruantem uultus et toruum in morte peracta, | |
| non longum reducem laetati, in tecta ferebant | 95 |
| sed ducis infandi rabidae non hactenus irae | |
| stare queunt; uetat igne rapi, pacemque sepulcri | |
| impius ignaris nequiquam manibus arcet. | |
| tu tamen egregius fati mentisque nec umquam | |
| (sic dignum est) passure situm, qui comminus ausus | 100 |
| uadere contemptum reges, quaque ampla ueniret | |
| libertas, sancire uiam: quo carmine dignam, | |
| quo satis ore tuis famam uirtutibus addam, | |
| augur amate deis? non te caelestia frustra | |
| edocuit lauruque sua dignatus Apollo est, | 105 |
| . . . | 105a |
| et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque uirgo | 106 |
| audebit tacito populos suspendere Phoebo. | |
| nunc quoque Tartareo multum diuisus Auerno | |
| Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis | |
| inuius Ogygiis nec sontis iniqua tyranni | 110 |
| iussa ualent; durant habitus et membra cruentis | |
| inuiolata feris, nudoque sub axe iacentem | |
| et nemus et tristis uolucrum reuerentia seruat. | |
| at nuptae exanimes puerique aegrique parentes | |
| moenibus effusi per plana, per auia, passim | 115 |
| quisque suas auidi ad lacrimas, miserabile, currunt, | |
| certamen, quos densa gradu comitantur euntes | |
| milia solandi studio, pars uisere flagrant | |
| unius acta uiri et tantos in nocte labores: | |
| feruet iter gemitu et plangoribus arua reclamant. | 120 |
| ut uero infames scopulos siluamque nefandam | |
| peruentum, ceu nulla prius lamenta nec atri | |
| manassent imbres, sic ore miserrimus uno | |
| exoritur fragor, aspectuque accensa cruento | |
| turba furit: stat sanguineo discissus amictu | 125 |
| Luctus atrox caesoque inuitat pectore matres. | |
| scrutantur galeas frigentum inuentaque monstrant | |
| corpora, prociduae super externosque suosque. | |
| hae pressant in tabe comas, hae lumina signant | |
| uulneraque alta rigant lacrimis, pars spicula dextra | 130 |
| nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant | |
| bracchia trunca loco et ceruicibus ora reponunt. | |
| at uaga per dumos uacuique in puluere campi | |
| magna parens iuuenum, gemini nunc funeris, Ide | |
| squalentem sublata comam liuentiaque ora | 135 |
| ungue premens (nec iam infelix miserandaque, uerum | |
| terror inest lacrimis), per et arma et corpora passim | |
| canitiem impexam dira tellure uolutans | |
| quaerit inops natos omnique in corpore plangit. | |
| Thessalis haud aliter bello gauisa recenti, | 140 |
| cui gentile nefas hominem renouare canendo, | |
| multifida attollens antiqua lumina cedro | |
| nocte subit campos uersatque in sanguine functum | |
| uulgus et explorat manes, cui plurima busto | |
| imperet ad superos: animarum maesta queruntur | 145 |
| concilia, et nigri pater indignatur Auerni. | |
| illi in secessu pariter sub rupe iacebant | |
| felices, quos una dies, manus abstulit una, | |
| peruia uulneribus media trabe pectora nexi. | |
| ut uidit lacrimisque oculi patuere profusis: | 150 |
| 'hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati, | |
| uestra tuor? sic uos extremo in fine ligauit | |
| ingenium crudele necis? quae uulnera tractem, | |
| quae prius ora premam? uosne illa potentia matris, | |
| uos uteri fortuna mei, qua tangere diuos | 155 |
| rebar et Ogygias titulis anteire parentes? | |
| at quanto melius dextraque in sorte iugatae, | |
| quis steriles thalami nulloque ululata dolore | |
| respexit Lucina domum! mihi quippe malorum | |
| causa labor; sed nec bellorum in luce patenti | 160 |
| conspicui fatis aeternaque gentibus ausi | |
| quaesistis miserae uulnus memorabile matri, | |
| sed mortem obscuram †numerosaque funera passi,† | |
| heu quantus furto cruor et sine laude iacetis! | |
| quin ego non dextras miseris complexibus ausim | 165 |
| diuidere et tanti consortia rumpere leti: | |
| ite diu fratres indiscretique supremis | |
| ignibus et caros urna confundite manes!' | |
| nec minus interea digesta strage suorum | |
| hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat | 170 |
| Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles, | |
| amissum didicere patrem, Marpessaque pactum | |
| Phyllea, sanguineumque lauant Acamanta sorores. | |
| tunc ferro retegunt siluas collisque propinqui | |
| annosum truncant apicem, qui conscius actis | 175 |
| noctis et inspexit gemitus; ibi grandior aeuo | |
| ante rogos, dum quisque suo nequit igne reuelli, | |
| concilium infaustum dictis mulcebat Aletes: | |
| 'saepe quidem infelix uarioque exercita ludo | |
| fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo | 180 |
| hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos, | |
| unde noui fetus et formidata colonis | |
| arua suis. sed nec ueteris cum regia Cadmi | |
| fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae | |
| consedit, neque funerea cum laude potitus | 185 |
| infelix Athamas trepido de monte ueniret, | |
| semianimem heu laeto referens clamore Learchum, | |
| hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo | |
| Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem | |
| uicit et ad comitum lacrimas expauit Agaue. | 190 |
| una dies similis fato specieque malorum | |
| aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus | |
| Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis | |
| corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes. | |
| talis erat uulgi status, et sic urbe relicta | 195 |
| primaeuique senesque et longo examine matres | |
| inuidiam planxere deis miseroque tumultu | |
| bina per ingentes stipabant funera portas. | |
| meque ipsum memini (necdum apta doloribus aetas) | |
| flesse tamen gemituque meos aequasse parentes | 200 |
| illa tamen superi. nec quod tibi, Delia, castos | |
| prolapsum fontes specula temerare profana | |
| heu dominum insani nihil agnouere Molossi, | |
| deflerim magis, aut uerso quod sanguine fluxit | |
| in subitos regina lacus: sic dura Sororum | 205 |
| pensa dabant uisumque Ioui. nunc regis iniqui | |
| ob noxam inmeritos patriae tot culmina ciues | |
| exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos | |
| fama subit, et iam bellorum extrema dolemus. | |
| quantus equis quantusque uiris in puluere crasso | 210 |
| sudor! io quanti crudele rubebitis amnes! | |
| uiderit haec bello uiridis manus: ast ego doner | |
| dum licet igne meo terraque insternar auita!' | |
| haec senior, multumque nefas Eteoclis aceruat | |
| crudelem infandumque uocans poenasque daturum. | 215 |
| unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas | |
| tota retro, seraeque decus uelit addere morti. | |
| haec sator astrorum iamdudum e uertice mundi | |
| prospectans primoque imbutas sanguine gentes | |
| Gradiuum acciri propere iubet. ille furentes | 220 |
| Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes | |
| turbidus aetherias currus urguebat ad arces, | |
| fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro | |
| tristia, terrificis monstrorum animata figuris, | |
| incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta | 225 |
| lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis. | |
| hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores | |
| Iuppiter et tota perfusum pectora belli | |
| tempestate uidet: 'talis mihi, nate, per Argos, | |
| talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira. | 230 |
| exturbent resides frenos et cuncta perosi | |
| te cupiant, tibi praecipites animasque manusque | |
| deuoueant; rape cunctantes et foedera turba, | |
| cui dedimus; tibi fas ipsos incendere bello | |
| caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae | 235 |
| ipse dedi: remeat portans inmania Tydeus | |
| ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli, | |
| insidias fraudesque, suis quas ultus in armis. | |
| adde fidem. uos, o superi, meus ordine sanguis, | |
| ne pugnare odiis, neu me temptare precando | 240 |
| certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum | |
| iurauere colus: manet haec ab origine mundi | |
| fixa dies bello, populique in proelia nati. | |
| quodni me ueterum poenas sancire malorum | |
| gentibus et diros sinitis punire nepotes | 245 |
| (arcem hanc aeternam mentisque sacraria nostrae | |
| testor et Elysios, etiam mihi numina, fontes) | |
| ipse manu Thebas correptaque moenia fundo | |
| excutiam uersasque solo super Inacha tecta | |
| effundam turres aut stagna in caerula uerram | 250 |
| imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum | |
| Iuno suos colles templumque amplexa laboret.' | |
| dixit, et attoniti iussis; mortalia credas | |
| pectora, sic cuncti uocemque animosque tenebant: | |
| non secus ac longa uentorum pace solutum | 255 |
| aequor et imbelli recubant ubi litora somno, | |
| siluarumque comas et abacto flamine nubes | |
| mulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonori | |
| detumuere, tacent exusti solibus amnes. | |
| gaudet ouans iussis et adhuc temone calenti | 260 |
| feruidus in laeuum torsit Gradiuus habenas. | |
| iamque iter extremum caelique abrupta tenebat, | |
| cum Venus ante ipsos nulla formidine gressum | |
| figit equos; cessere retro iam iamque rigentes | |
| suppliciter posuere iubas. tunc pectora summo | 265 |
| adclinata iugo uultumque obliqua madentem | |
| incipit (interea dominae uestigia iuxta | |
| spumantem proni mandunt adamanta iugales): | |
| 'bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella | |
| ipse paras ferroque tuos abolere nepotes? | 270 |
| nec genus Harmoniae nec te conubia caelo | |
| festa nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur? | |
| criminis haec merces? hoc fama pudorque relictus, | |
| hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae? | |
| perge libens; at non eadem Volcania nobis | 275 |
| obsequia, et laesi seruit tamen ira mariti! | |
| illum ego perpetuis mihi desudare caminis | |
| si iubeam uigilesque operi transmittere noctes, | |
| gaudeat ornatusque nouos ipsique laboret | |
| arma tibi; tu—sed scopulos et aena precando | 280 |
| flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum | |
| obtestor, quid me Tyrio sociare marito | |
| progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis? | |
| dum fore praeclaros armis et uiuida rebus | |
| pectora uipereo Tyrios de sanguine inactas | 285 |
| demissumque Iouis serie genus, a! mea quanto | |
| Sithonia mallem nupsisset uirgo sub Arcto | |
| trans Borean Thracasque tuos! indigna parumne | |
| pertulimus, diuae Veneris quod filia longum | |
| reptat et Illyricas deiectat uirus in herbas? | 290 |
| nunc gentem inmeritam—' lacrimas non pertulit ultra | |
| Bellipotens; hastam laeua transumit et alto | |
| (haud mora) desiluit curru clipeoque receptam | |
| laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis: | |
| 'o mihi bellorum requies et sacra uoluptas | 295 |
| unaque pax animo; soli cui tanta potestas | |
| diuorumque hominumque meis occurrere telis | |
| impune et media quamuis in caede frementes | |
| hos adsistere equos, hunc ensem auellere dextrae: | |
| nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi | 300 |
| nec tua cara fides (ne falsa incessere gaude!) | |
| exciderunt: prius in patrui deus infera mergar | |
| stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras. | |
| sed nunc fatorum monitus mentemque supremi | |
| iussus obire patris (neque enim Vulcania tali | 305 |
| imperio manus apta legi), quo pectore contra | |
| ire Iouem dictasque parem contemnere leges, | |
| cui modo (pro uires!) terras caelumque fretumque | |
| attremere oranti tantosque ex ordine uidi | |
| delituisse deos? sed ne mihi corde supremos | 310 |
| concipe, cara, metus: quando haec mutare potestas | |
| nulla datur, cum iam Tyriis sub moenibus ambae | |
| bellabunt gentes, adero et socia arma iuuabo. | |
| tunc me sanguineo late deferuere campo | |
| res super Argolicas haud sic deiecta uidebis; | 315 |
| hoc mihi ius, nec fata uetant.' sic orsus aperto | |
| flagrantes inmisit equos. non ocius alti | |
| in terras cadit ira Iouis, si quando niualem | |
| Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae | |
| armauitque in nube manum: uolat ignea moles | 320 |
| saeua dei mandata ferens, caelumque trisulca | |
| territat omne coma iamdudum aut ditibus agris | |
| signa dare aut ponto miseros inuoluere nautas. | |
| iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus | |
| arua gradu uiridisque legit deuexa Prosymnae | 325 |
| terribilis uisu: stant fulti puluere crines, | |
| squalidus ex umeris cadit alta in uulnera sudor, | |
| insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro | |
| sorbet anhela sitis; mens altum spirat honorem | |
| conscia factorum. sic nota in pascua taurus | 330 |
| bellator redit, aduerso cui colla suoque | |
| sanguine proscissisque natant palearibus armi; | |
| tunc quoque lassa tumet uirtus multumque superbit | |
| pectore despecto; uacua iacet hostis harena | |
| turpe gemens crudosque uetat sentire dolores. | 335 |
| talis erat; medias etiam non destitit urbes, | |
| quidquid et Asopon ueteresque interiacet Argos, | |
| inflammare odiis, multumque et ubique retexens | |
| legatum sese Graia de gente petendis | |
| isse super regnis profugi Polynicis, at inde | 340 |
| uim, noctem, scelus, arma, dolos, ea foedera passum | |
| regis Echionii, fratri sua iura negari. | |
| prona fides populis; deus omnia credere suadet | |
| Armipotens, geminatque acceptos Fama pauores. | |
| utque introgressus portas (et forte uerendos | 345 |
| concilio pater ipse duces cogebat Adrastus) | |
| improuisus adest, iam illinc a postibus aulae | |
| uociferans: 'arma, arma uiri, tuque optime Lernae | |
| ductor, magnanimum si quis tibi sanguis auorum, | |
| arma para! nusquam pietas, non gentibus aequum | 350 |
| fas aut cura Iouis; melius legatus adissem | |
| Sauromatas rabidos seruatoremque cruentum | |
| Bebrycii nemoris. nec iussa incuso pigetue | |
| officii: iuuat isse, iuuat, Thebasque nocentes | |
| explorasse manu; bello me, credite, bello, | 355 |
| ceu turrem ualidam aut artam compagibus urbem, | |
| delecti insidiis instructique omnibus armis | |
| nocte doloque uiri nudum ignarumque locorum | |
| nequiquam clausere; iacent in sanguine mixti | |
| ante urbem uacuam. nunc o nunc tempus in hostes, | 360 |
| dum trepidi exanguesque metu, dum funera portant, | |
| nunc, socer, haec dum non manus excidit; ipse ego fessus | |
| quinquaginta illis heroum inmanibus umbris | |
| uulneraque ista ferens putri insiccata cruore | |
| protinus ire peto!' trepidi de sedibus astant | 365 |
| Inachidae, cunctisque prior Cadmeius heros | |
| accurrit uultum deiectus et 'o ego diuis | |
| inuisus uitaeque nocens haec uulnera cerno | |
| integer? hosne mihi reditus, germane, parabas? | |
| in me haec tela dabas! pro uitae foeda cupido! | 370 |
| infelix, facinus fratri tam grande negaui. | |
| et nunc uestra quidem maneant in pace quieta | |
| moenia, nec uobis tanti sim causa tumultus | |
| hospes adhuc. scio (nec me adeo res dextra leuauit) | |
| quam durum natis, thalamo quam triste reuelli, | 375 |
| quam patria; non me ullius domus anxia culpet | |
| respectentue truces obliquo limine matres. | |
| ibo libens certusque mori, licet optima coniunx | |
| auditusque iterum reuocet socer; hunc ego Thebis, | |
| hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu, | 380 |
| debeo.' sic uariis pertemptat pectora dictis | |
| obliquatque preces. commotae questibus irae | |
| et mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultro | |
| non iuuenum modo, sed gelidis et inertibus aeuo | |
| pectoribus mens una subit, uiduare penates, | 385 |
| finitimas adhibere manus, iamque ire. sed altus | |
| consiliis pater imperiique haud flectere molem | |
| inscius: 'ista quidem superis curaeque medenda | |
| linquite, quaeso, meae: nec te germanus inulto | |
| sceptra geret, neque nos auidi promittere bellum. | 390 |
| at nunc egregium tantoque in sanguine ouantem | |
| excipite Oeniden, animosaque pectora laxet | |
| sera quies: nobis dolor haud rationis egebit.' | |
| turbati extemplo comites et pallida coniunx | |
| Tydea circum omnes fessum bellique uiaeque | 395 |
| stipantur. laetus mediis in sedibus aulae | |
| constitit, ingentique exceptus terga columna, | |
| uulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon | |
| (nunc uelox ferro, nunc ille tepentibus herbis | |
| mitior), ipse alta seductus mente renarrat | 400 |
| principia irarum, quaeque orsus uterque uicissim, | |
| quis locus insidiis, tacito quae tempora bello, | |
| qui contra quantique duces, ubi maximus illi | |
| sudor, et indicio seruatum Maeona tristi | |
| exponit. cui fida manus proceresque socerque | 405 |
| astupet oranti, Tyriusque incenditur exul. | |
| soluerat Hesperii deuexo margine ponti | |
| flagrantes Sol pronus equos rutilamque lauabat | |
| Oceani sub fonte comam, cui turba profundi | |
| Nereos et rapidis accurrunt passibus Horae, | 410 |
| frenaque et auratae textum sublime coronae | |
| deripiunt, laxant calidis umentia loris | |
| pectora; pars meritos uertunt ad molle iugales | |
| gramen et erecto currum temone supinant. | |
| Nox subiit curasque hominum motusque ferarum | 415 |
| composuit nigroque polos inuoluit amictu, | |
| illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste, | |
| Labdacioque duci: nam Tydea largus habebat | |
| perfusum magna uirtutis imagine somnus. | |
| et iam noctiuagas inter deus armifer umbras | 420 |
| desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura | |
| Taenariumque cacumen Apollineasque Therapnas | |
| armorum tonitru ferit et trepidantia corda | |
| implet amore sui. comunt Furor Iraque cristas, | |
| frena ministrat equis Pauor armiger. at uigil omni | 425 |
| Fama sono uanos rerum succincta tumultus | |
| anteuolat currum flatuque impulsa gementum | |
| alipedum trepidas denso cum murmure plumas | |
| excutit: urguet enim stimulis auriga cruentis | |
| facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto | 430 |
| terga comasque deae Scythica pater increpat hasta. | |
| qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventos | |
| dux prae se Neptunus agit magnoque uolentes | |
| incitat Aegaeo; tristis comitatus eunti | |
| circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae | 435 |
| Nubilaque et uulso terrarum sordida fundo | |
| Tempestas: dubiae motis radicibus obstant | |
| Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque reuelli, | |
| Dele, times magnique fidem testaris alumni. | |
| septima iam nitidum terris Aurora deisque | 440 |
| purpureo uehit ore diem, Perseius heros | |
| cum primum arcana senior sese extulit aula, | |
| multa super bello generisque tumentibus amens | |
| incertusque animi, daret armis iura nouosque | |
| gentibus incuteret stimulos, an frena teneret | 445 |
| irarum et motos capulis adstringeret enses. | |
| hinc pacis tranquilla mouent, atque inde pudori | |
| foeda quies, flectique noua dulcedine pugnae | |
| difficiles populi; dubio sententia tandem | |
| sera placet, uatum mentes ac prouida ueri | 450 |
| sacra mouere deum. sollers tibi cura futuri, | |
| Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus | |
| iam senior (sed mente uiret Phoeboque) Melampus | |
| adsociat passus: dubium cui pronus Apollo | |
| oraque Cirrhaea satiarit largius unda. | 455 |
| principio fibris pecudumque in sanguine diuos | |
| explorant; iam tum pauidis maculosa bidentum | |
| corda negant diraque nefas minitantia uena. | |
| ire tamen uacuoque sedet petere omina caelo. | |
| mons erat audaci seductus in aethera dorso | 460 |
| (nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni) | |
| gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant | |
| nubila suspenso celerem temerasse uolatu | |
| Persea, cum raptos pueri perterrita mater | |
| prospexit de rupe gradus ac paene secuta est. | 465 |
| hoc gemini uates sanctam canentis oliuae | |
| fronde comam et niueis ornati tempora uittis | |
| euadunt pariter, madidos ubi lucidus agros | |
| ortus et algentes laxauit sole pruinas. | |
| ac prior Oeclides solitum prece numen amicat: | 470 |
| 'Iuppiter omnipotens (nam te pernicibus alis | |
| addere consilium uolucresque implere futuri | |
| ominaque et causas caelo deferre latentes | |
| accipimus), non Cirrha deum promiserit antro | |
| certius, aut frondes lucis quas fama Molossis | 475 |
| Chaonias sonuisse tibi, licet aridus Hammon | |
| inuideat Lyciaeque parent contendere sortes | |
| Niliacumque pecus patrioque aequalis honori | |
| Branchus et undosae qui rusticus accola Pisae | |
| Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra: | 480 |
| ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas | |
| impuleris manifestus aues. mirum unde, sed olim | |
| hic honor alitibus, superae seu conditor aulae | |
| sic dedit effusum chaos in noua semina texens, | |
| seu quia mutatae nostraque ab origine uersis | 485 |
| corporibus subiere notos, seu purior axis | |
| amotumque nefas et rarum insistere terris | |
| uera docent: tibi, summe sator terraeque deumque, | |
| scire licet: nos Argolicae primordia pugnae | |
| uenturumque sinas caelo praenosse laborem. | 490 |
| si datur et duris sedet haec sententia Parcis | |
| soluere Echionias Lernaea cuspide portas, | |
| signa feras laeuusque tones; tunc omnis in astris | |
| consonet arcana uolucris bona murmura lingua. | |
| si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum | 495 |
| alitibus praetexe diem.' sic fatus et alto | |
| membra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungit | |
| numina et inmensi fruitur caligine mundi. | |
| postquam rite diu partiti sidera, cunctas | |
| perlegere animis oculisque sequacibus auras, | 500 |
| tunc Amythaonius longo post tempore uates: | |
| 'nonne sub excelso spirantis limite caeli, | |
| Amphiarae, uides, cursus ut nulla serenos | |
| ales agat liquidoque polum complexa meatu | |
| pendeat aut fugiens placabile clanxerit omen? | 505 |
| non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens | |
| uector adest, flauaeque sonans auis unca Mineruae | |
| non uenit auguriis melior; quin uultur et altis | |
| desuper accipitres exultauere rapinis. | |
| monstra uolant: dirae stridunt in nube uolucres, | 510 |
| nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo | |
| damna canens. quae prima deum portenta sequamur? | |
| hisne dari, Thymbraee, polum? simul ora recuruo | |
| ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis | |
| exagitant zephyros et plumea pectora caedunt.' | 515 |
| ille sub haec: 'equidem uarii, pater, omina Phoebi | |
| saepe tuli: iam tum, prima cum pube uirentem | |
| semideos inter pinus me Thessala reges | |
| duceret, hic casus terraeque marisque canentem | |
| obstipuere duces, nec me uentura locuto | 520 |
| saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus. | |
| sed similes non ante metus aut astra notaui | |
| prodigiosa magis; quamquam maiora parantur. | |
| huc aduerte animum: clara regione profundi | |
| aetheros innumeri statuerunt agmina cycni. | 525 |
| siue hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto, | |
| seu fecunda refert placidi clementia Nili. | |
| fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas: | |
| nam sese inmoti gyro atque in pace silentes | |
| ceu muris ualloque tenent. sed fortior ecce | 530 |
| aduentat per inane cohors; septem ordine fuluo | |
| armigeras summi Iouis exultante caterua | |
| intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges. | |
| inuasere globum niuei gregis uncaque pandunt | |
| caedibus ora nouis et strictis unguibus instant. | 535 |
| cernis inexperto rorantes sanguine uentos, | |
| et plumis stillare diem? quae saeua repente | |
| uictores agitat leto Iouis ira sinistri? | |
| hic excelsa petens subita face solus inarsit | |
| summisitque animos, illum uestigia adortum | 540 |
| maiorum uolucrum tenerae deponitis alae. | |
| hic hosti implicitus pariter ruit, hunc fuga retro | |
| uoluit agens sociae linquentem fata cateruae. | |
| hic nimbo glomeratus obit, hic praepete uiua | |
| pascitur inmoriens; spargit caua nubila sanguis. | 545 |
| quid furtim inlacrimas? illum, uenerande Melampu, | |
| qui cadit, agnosco.' trepidos sic mole futuri | |
| cunctaque iam rerum certa sub imagine passos | |
| terror habet uates; piget inrupisse uolantum | |
| concilia et caelo mentem insertasse uetanti, | 550 |
| auditique odere deos. unde iste per orbem | |
| primus uenturi miseris animantibus aeger | |
| creuit amor? diuumne feras hoc munus, an ipsi, | |
| gens auida et parto non umquam stare quieti, | |
| eruimus quae prima dies, ubi terminus aeui, | 555 |
| quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho | |
| cogitet? hinc fibrae et uolucrum per nubila sermo | |
| astrorumque uices numerataque semita lunae | |
| Thessalicumque nefas. at non prior aureus ille | |
| sanguis auum scopulisque satae uel robore gentes | 560 |
| mentibus his usae; siluas amor unus humumque | |
| edomuisse manu; quid crastina uolueret aetas | |
| scire nefas homini. nos, prauum et flebile uulgus, | |
| scrutati penitus superos: hinc pallor et irae, | |
| hinc scelus insidiaeque et nulla modestia uoti. | 565 |
| ergo manu uittas damnataque uertice serta | |
| deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos | |
| inuiso de monte redit; iam bella tubaeque | |
| comminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae. | |
| ille nec aspectum uulgi, nec fida tyranni | 570 |
| conloquia aut coetus procerum perferre, sed atra | |
| sede tegi, et superum clausus negat acta fateri | |
| (te pudor et curae retinent per rura, Melampu): | |
| bissenos premit ora dies populumque ducesque | |
| extrahit incertis. et iam suprema Tonantis | 575 |
| iussa fremunt agrosque uiris annosaque uastant | |
| oppida; bellipotens prae se deus agmina passim | |
| mille rapit; liquere domos dilectaque laeti | |
| conubia et primo plorantes limine natos: | |
| tantus in attonitos cecidit deus. arma paternis | 580 |
| postibus et fixos superum ad penetralia currus | |
| uellere amor; tunc fessa putri robigine pila | |
| haerentesque situ gladios in saeua recurant | |
| uulnera et attrito cogunt iuuenescere saxo. | |
| hi teretes galeas magnorumque aerea suta | 585 |
| thoracum et tunicas Chalybum squalore crepantes | |
| pectoribus temptare, alii Gortynia lentant | |
| cornua; iam falces auidis et aratra caminis | |
| rastraque et incurui saeuum rubuere ligones. | |
| caedere nec ualidas sanctis e stirpibus hastas, | 590 |
| nec pudor emerito clipeum uestisse iuuenco. | |
| inrupere Argos maestique ad limina regis | |
| bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras, | |
| quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat | |
| Enceladus mutare latus; super igneus antris | 595 |
| mons tonat: exundant apices, fluctusque Pelorus | |
| contrahit, et sperat tellus abrupta reuerti. | |
| atque hic ingenti Capaneus Mauortis amore | |
| excitus et longam pridem indignantia pacem | |
| corda tumens (huic ampla quidem de sanguine prisco | 600 |
| nobilitas; sed enim ipse manu praegressus auorum | |
| facta, diu tuto superum contemptor et aequi | |
| impatiens largusque animae, modo suaserit ira), | |
| unus ut e siluis Pholoes habitator opacae | |
| inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres, | 605 |
| ante fores, ubi turba ducum uulgique frementis, | |
| Amphiarae, tuas 'quae tanta ignauia' clamat, | |
| 'Inachidae uosque o socio de sanguine Achiui? | |
| unius (heu pudeat!) plebeia ad limina ciuis | |
| tot ferro accinctae gentes animisque paratae | 610 |
| pendemus? non si ipse cauo sub uertice Cirrhae | |
| (quisquis is est, timidis famaeque ita uisus) Apollo | |
| mugiat insano penitus seclusus in antro, | |
| expectare queam dum pallida uirgo tremendas | |
| nuntiet ambages. uirtus mihi numen et ensis | 615 |
| quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos | |
| exeat, aut hodie, uolucrum quae tanta potestas, | |
| experiar.' laetum fremit adsensuque furentem | |
| implet Achaea manus. tandem prorumpere adactus | |
| Oeclides: 'alio curarum agitante tumultu | 620 |
| non equidem effreno iuuenis clamore profani | |
| dictorumque metu, licet hic insana minetur, | |
| elicior tenebris; alio mihi debita fato | |
| summa dies, uetitumque dari mortalibus armis. | |
| sed me uester amor nimiusque arcana profari | 625 |
| Phoebus agit; uobis uentura atque omne quod ultra est | |
| pandere maestus eo; nam te, uesane, moneri | |
| ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo. | |
| quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma, | |
| quo rapitis? quae uos Furiarum uerbera caecos | 630 |
| exagitant? adeone animarum taedet? et Argos | |
| exosi? nil dulce domi? nulla omina curae? | |
| quid me Persei secreta ad culmina montis | |
| ire gradu trepido superumque inrumpere coetus | |
| egistis? potui pariter nescire quis armis | 635 |
| casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis, | |
| quae mihi. consulti testor penetralia mundi | |
| et uolucrum adfatus et te, Thymbraee, uocanti | |
| non alias tam saeue mihi, quae signa futuri | |
| pertulerim: uidi ingentis portenta ruinae, | 640 |
| uidi hominum diuumque metus hilaremque Megaeram | |
| et Lachesin putri uacuantem saecula penso. | |
| proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat, | |
| ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine uicto | |
| Aoniam et diri saturare noualia Cadmi? | 645 |
| sed quid uana cano, quid fixos arceo casus? | |
| ibimus.' hic presso gemuit semel ore sacerdos. | |
| illum iterum Capaneus: 'tuus o furor auguret uni | |
| ista tibi, ut serues uacuos inglorius annos | |
| et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum | 650 |
| clangor eat. quid uota uirum meliora moraris? | |
| scilicet ut uanis auibus natoque domoque | |
| et thalamis potiare iacens, sileamus inulti | |
| Tydeos egregii perfossum pectus et arma | |
| foederis abrupti? quodsi bella effera Graios | 655 |
| ferre uetas, i Sidonios legatus ad hostes: | |
| haec pacem tibi serta dabunt. tua prorsus inani | |
| uerba polo causas abstrusa atque omina rerum | |
| eliciunt? miseret superum, si carmina curae | |
| humanaeque preces. quid inertia pectora terres? | 660 |
| primus in orbe deos fecit timor! et tibi tuto | |
| nunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iam | |
| hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus, | |
| ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma uolenti | |
| obuius ire pares uenisque aut alite uisa | 665 |
| bellorum proferre diem: procul haec tibi mollis | |
| infula terrificique aberit dementia Phoebi: | |
| illic augur ego et mecum quicumque parati | |
| insanire manu.' rursus fragor intonat ingens | |
| hortantum et uasto subter uolat astra tumultu. | 670 |
| ut rapidus torrens, animos cui uerna ministrant | |
| flamina et exuti concreto frigore montes, | |
| cum uagus in campos frustra prohibentibus exit | |
| obicibus, resonant permixto turbine tecta, | |
| arua, armenta, uiri, donec stetit improbus alto | 675 |
| colle minor magnoque inuenit in aggere ripas: | |
| haec alterna ducum nox interfusa diremit. | |
| at gemitus Argia uiri non amplius aequo | |
| corde ferens sociumque animo miserata dolorem, | |
| sicut erat, laceris pridem turpata capillis, | 680 |
| et fletu signata genas, ad celsa uerendi | |
| ibat tecta patris paruumque sub ubere caro | |
| Thessandrum portabat auo iam nocte suprema | |
| ante nouos ortus, ubi sola superstite Plaustro | |
| Arctos ad Oceanum fugientibus inuidet astris | 685 |
| utque fores iniit magnoque adfusa parenti est: | |
| 'cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex | |
| limina nocte petam, cessem licet ipsa profari, | |
| scis genitor. sed iura deum genialia testor | |
| teque, pater, non ille iubet sed peruigil angor. | 690 |
| ex quo primus Hymen mouitque infausta sinistram | |
| Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo | |
| exturbata quies. non si mihi tigridis horror | |
| aequoreaeque super rigeant praecordia cautes, | |
| ferre queam; tu solus opem, tu summa medendi | 695 |
| iura tenes; da bella, pater, generique iacentis | |
| aspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolem | |
| exulis; huic olim generis pudor. o ubi prima | |
| hospitia et iunctae testato numine dextrae? | |
| hic certe est quem fata dabant, quem dixit Apollo; | 700 |
| non egomet tacitos Veneris furata calores | |
| culpatamue facem: tua iussa uerenda tuosque | |
| dilexi monitus. nunc qua feritate dolentis | |
| despiciam questus? nescis, pater optime, nescis | |
| quantus amor castae misero nupsisse marito. | 705 |
| et nunc maesta quidem graue et inlaetabile munus, | |
| ut timeam doleamque, rego; sed cum oscula rumpet | |
| maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis | |
| signa tubae saeuoque genas fulgebitis auro, | |
| ei mihi, care parens, iterum fortasse rogabo!' | 710 |
| illius umenti carpens pater oscula uultu: | |
| 'non equidem has umquam culparim, nata, querelas; | |
| pone metus, laudanda rogas nec digna negari. | |
| sed mihi multa dei (nec tu sperare quod urgues | |
| desine), multa metus regnique uolubile pondus | 715 |
| subiciunt animo. ueniet qui debitus istis, | |
| nata, modus neque te incassum fleuisse quereris. | |
| tu solare uirum, neu sint dispendia iustae | |
| dura morae: magnos cunctamur, nata, paratus. | |
| proficitur bello.' dicentem talia nascens | 720 |
| lux mouet ingentesque iubent adsurgere curae. |