LIBER QVINTVS
|
|
Pulsa sitis fluuio, populataque gurgitis alueum
|
5.1
|
agmina linquebant ripas amnemque minorem;
|
|
acrior et campum sonipes rapit et pedes arua
|
|
implet ouans, rediere uiris animique minaeque
|
|
uotaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem
|
5
|
hausissent belli magnasque in proelia mentes.
|
|
dispositi in turmas rursus legemque seueri
|
|
ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur
|
|
instaurare uias. tellus iam puluere primo
|
|
crescit, et armorum transmittunt fulgura siluae.
|
10
|
qualia trans pontum Phariis defensa serenis
|
|
rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo,
|
|
cum fera ponit hiems: illae clangore fugaci,
|
|
umbra fretis aruisque, uolant, sonat auius aether.
|
|
iam Borean imbresque pati, iam nare solutis
|
15
|
amnibus et nudo iuuat aestiuare sub Haemo.
|
|
hic rursus simili procerum uallante corona
|
|
dux Talaionides, antiqua ut forte sub orno
|
|
stabat et admoti nixus Polynicis in hastam:
|
|
'at tamen, o quaecumque es' ait 'cui gloria tanta,
|
20
|
uenimus innumerae fatum debere cohortes,
|
|
quem non ipse deum sator aspernetur honorem,
|
|
dic age, quando tuis alacres absistimus undis,
|
|
quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris.
|
|
dic quis et ille pater. neque enim tibi numina longe,
|
25
|
transierit fortuna licet, maiorque per ora
|
|
sanguis, et adflicto spirat reuerentia uultu.'
|
|
ingemit, et paulum fletu cunctata modesto
|
|
Lemnias orsa refert: 'inmania uulnera, rector,
|
|
integrare iubes, Furias et Lemnon et artis
|
30
|
arma inserta toris debellatosque pudendo
|
|
ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi
|
|
Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!
|
|
o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae
|
|
hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem
|
35
|
occului. quid longa malis exordia necto?
|
|
et uos arma uocant magnique in corde paratus.
|
|
hoc memorasse sat est: claro generata Thoante
|
|
seruitium Hypsipyle uestri fero capta Lycurgi.'
|
|
aduertere animos, maiorque et honora uideri
|
40
|
parque operi tanto; cunctis tunc noscere casus
|
|
ortus amor, pater ante alios hortatur Adrastus:
|
|
'immo age, dum primi longe damus agmina uulgi
|
|
(nec facilis Nemea latas euoluere uires,
|
|
quippe obtenta comis et ineluctabilis umbra),
|
45
|
pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum,
|
|
unde hos aduenias regno deiecta labores.'
|
|
dulce loqui miseris ueteresque reducere questus.
|
|
incipit: 'Aegaeo premitur circumflua Nereo
|
|
Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna
|
50
|
Mulciber; ingenti tellurem proximus umbra
|
|
uestit Athos nemorumque obscurat imagine pontum;
|
|
Thraces arant contra, Thracum fatalia nobis
|
|
litora, et inde nefas. florebat diues alumnis
|
|
terra, nec illa Samo fama Deloue sonanti
|
55
|
peior et innumeris quas spumifer adsilit Aegon.
|
|
dis uisum turbare domos, nec pectora culpa
|
|
nostra uacant: nullos Veneri sacrauimus ignes,
|
|
nulla deae sedes; mouet et caelestia quondam
|
|
corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae.
|
60
|
illa Paphon ueterem centumque altaria linquens,
|
|
nec uultu nec crine prior, soluisse iugalem
|
|
ceston et Idalias procul ablegasse uolucres
|
|
fertur. erant certe media quae noctis in umbra
|
|
diuam alios ignes maioraque tela gerentem
|
65
|
Tartareas inter thalamis uolitasse sorores
|
|
uulgarent, utque implicitis arcana domorum
|
|
anguibus et saeua formidine nupta replesset
|
|
limina nec fidi populum miserata mariti.
|
|
protinus a Lemno teneri fugistis Amores:
|
70
|
mutus Hymen uersaeque faces et frigida iusti
|
|
cura tori. nullae redeunt in gaudia noctes,
|
|
nullus in amplexu sopor est, Odia aspera ubique
|
|
et Furor et medio recubat Discordia lecto.
|
|
cura uiris tumidos aduersa Thracas in ora
|
75
|
eruere et saeuam bellando frangere gentem.
|
|
cumque domus contra stantesque in litore nati,
|
|
dulcius Edonias hiemes Arctonque frementem
|
|
excipere, aut tandem tacita post proelia nocte
|
|
fractorum subitas torrentum audire ruinas.
|
80
|
illae autem tristes (nam me tunc libera curis
|
|
uirginitas annique tegunt) sub nocte dieque
|
|
adsiduis aegrae in lacrimis solantia miscent
|
|
conloquia, aut saeuam spectant trans aequora Thracen.
|
|
Sol operum medius summo librabat Olympo
|
85
|
lucentes, ceu staret, equos; quater axe sereno
|
|
intonuit, quater antra dei fumantis anhelos
|
|
exeruere apices, Ventisque absentibus Aegon
|
|
motus et ingenti percussit litora ponto:
|
|
cum subito horrendas aeui matura Polyxo
|
90
|
tollitur in furias thalamisque insueta relictis
|
|
euolat. insano ueluti Teumesia Thyias
|
|
rapta deo, cum sacra uocant Idaeaque suadet
|
|
buxus et a summis auditus montibus Euhan:
|
|
sic, erecta genas aciemque effusa trementi
|
95
|
sanguine, desertam rabidis clamoribus urbem
|
|
exagitat clausasque domos et limina pulsans
|
|
concilium uocat; infelix comitatus eunti
|
|
haerebant nati. atque illae non segnius omnes
|
|
erumpunt tectis, summasque ad Pallados arces
|
100
|
impetus: huc propere stipamur et ordine nullo
|
|
congestae; stricto mox ense silentia iussit
|
|
hortatrix scelerum et medio sic ausa profari:
|
|
"rem summam instinctu superum meritique doloris,
|
|
o uiduae (firmate animos et pellite sexum!)
|
105
|
Lemniades, sancire paro; si taedet inanes
|
|
aeternum seruare domos turpemque iuuentae
|
|
flore situm et longis steriles in luctibus annos,
|
|
inueni, promitto, uiam (nec numina desunt)
|
|
qua renouanda Venus: modo par insumite robur
|
110
|
luctibus, atque adeo primum hoc mihi noscere detur.
|
|
tertia canet hiems: cui conubialia uincla
|
|
aut thalami secretus honos? cui coniuge pectus
|
|
intepuit? cuius uidit Lucina labores,
|
|
dicite, uel iustos cuius pulsantia menses
|
115
|
uota tument? qua pace feras uolucresque iugari
|
|
mos datus! heu segnes! potuitne ultricia Graius
|
|
uirginibus dare tela pater laetusque dolorum
|
|
sanguine securos iuuenum perfundere somnos:
|
|
at nos uulgus iners? quodsi propioribus actis
|
120
|
est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx,
|
|
ulta manu thalamos pariterque epulata marito.
|
|
nec uos inmunis scelerum securaue cogo.
|
|
plena mihi domus atque ingens, en cernite, sudor.
|
|
quattuor hos una, decus et solacia patris,
|
125
|
in gremio (licet amplexu lacrimisque morentur)
|
|
transadigam ferro saniemque et uulnera fratrum
|
|
miscebo patremque super spirantibus addam.
|
|
ecqua tot in caedes animum promittit?" agebat
|
|
pluribus; aduerso nituerunt uela profundo:
|
130
|
Lemnia classis erat. rapuit gauisa Polyxo
|
|
fortunam atque iterat: "superisne uocantibus ultro
|
|
desumus? ecce rates! deus hos, deus ultor in iras
|
|
apportat coeptisque fauet. nec imago quietis
|
|
uana meae: nudo stabat Venus ense uideri
|
135
|
clara mihi somnosque super. 'quid perditis aeuum?'
|
|
inquit, 'age auersis thalamos purgate maritis.
|
|
ipsa faces alias melioraque foedera iungam.'
|
|
dixit, et hoc ferrum stratis, hoc, credite, ferrum
|
|
imposuit. quin, o miserae, dum tempus agi rem,
|
140
|
consulite; en ualidis spumant euersa lacertis
|
|
aequora, Bistonides ueniunt fortasse maritae."
|
|
hinc stimuli ingentes, magnusque aduoluitur astris
|
|
clamor. Amazonio Scythiam feruere tumultu
|
|
lunatumque putes agmen descendere, ubi arma
|
145
|
indulget pater et saeui mouet ostia Belli.
|
|
nec uarius fremor aut studia in contraria rapti
|
|
dissensus, ut plebe solet: furor omnibus idem,
|
|
idem animus solare domos iuuenumque senumque
|
|
praecipitare colos plenisque adfrangere paruos
|
150
|
uberibus ferroque omnes exire per annos.
|
|
tunc uiridi luco (lucus iuga celsa Mineruae
|
|
propter opacat humum niger ipse, sed insuper ingens
|
|
mons premit et gemina pereunt caligine soles),
|
|
hic sanxere fidem, tu Martia testis Enyo
|
155
|
atque inferna Ceres, Stygiaeque Acheronte recluso
|
|
ante preces uenere deae; sed fallit ubique
|
|
mixta Venus, Venus arma tenet, Venus admouet iras.
|
|
nec de more cruor: natum Charopeia coniunx
|
|
obtulit, accingunt sese et mirantia ferro
|
160
|
pectora congestisque auidae simul undique dextris
|
|
perfringunt, ac dulce nefas in sanguine uiuo
|
|
coniurant, matremque recens circumuolat umbra.
|
|
talia cernenti mihi quantus in ossibus horror,
|
|
quisue per ora color! qualis cum cerua cruentis
|
165
|
circumuenta lupis, nullum cui pectore molli
|
|
robur et in uolucri tenuis fiducia cursu,
|
|
praecipitat suspensa fugam, iam iamque teneri
|
|
credit et elusos audit concurrere morsus.
|
|
illi aderant, primis iamque offendere carinae
|
170
|
litoribus, certant saltu contingere terram
|
|
praecipites. miseri, quos non aut horrida uirtus
|
|
Marte sub Odrysio, aut medii inclementia ponti
|
|
hauserit! alta etiam superum delubra uaporant
|
|
promissasque trahunt pecudes: niger omnibus aris
|
175
|
ignis, et in nullis spirat deus integer extis.
|
|
tardius umenti noctem deiecit Olympo
|
|
Iuppiter et uersum miti, reor, aethera cura
|
|
sustinuit, dum fata uetant, nec longius umquam
|
|
cessauere nouae perfecto sole tenebrae.
|
180
|
sera tamen mundo uenerunt astra, sed illis
|
|
et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent
|
|
Cyclades; una graui penitus latet obruta caelo
|
|
Lemnos, in hanc tristes nebulae, et plaga caeca superne
|
|
texitur, una uagis Lemnos non agnita nautis.
|
185
|
iam domibus fusi et nemorum per opaca sacrorum
|
|
ditibus indulgent epulis uacuantque profundo
|
|
aurum inmane mero, dum quae per Strymona pugnae,
|
|
quis Rhodope gelidoue labor sudatus in Haemo
|
|
enumerare uacat. nec non, manus impia, nuptae
|
190
|
serta inter festasque dapes quo maxima cultu
|
|
quaeque iacent; dederat Cytherea suprema
|
|
nocte uiros longoque breuem post tempore pacem
|
|
nequiquam et miseros perituro adflauerat igni.
|
|
conticuere chori, dapibus ludoque licenti
|
195
|
fit modus et primae decrescunt murmura noctis,
|
|
cum consanguinei mixtus caligine Leti
|
|
rore madens Stygio morituram amplectitur urbem
|
|
Somnus et implacido fundit grauia otia cornu
|
|
secernitque uiros. uigilant nuptaeque nurusque
|
200
|
in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores.
|
|
inuasere nefas, cuncto sua regnat Erinys
|
|
pectore. non aliter Scythicos armenta per agros
|
|
Hyrcanae clausere leae, quas exigit ortu
|
|
prima fames, auidique implorant ubera nati.
|
205
|
quos tibi (nam dubito) scelerum de mille figuris
|
|
expediam casus? Helymum temeraria Gorge
|
|
euinctum ramis altaque in mole tapetum
|
|
efflantem somno crescentia uina superstans
|
|
uulnera disiecta rimatur ueste, sed illum
|
210
|
infelix sopor admota sub morte refugit.
|
|
turbidus incertumque oculis uigilantibus hostem
|
|
occupat amplexu, nec segnius illa tenentis
|
|
pone adigit costas donec sua pectora ferro
|
|
tangeret. is demum sceleri modus; ora supinat
|
215
|
blandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgen
|
|
quaerit et indigno non soluit bracchia collo.
|
|
non ego nunc uulgi quamquam crudelia pandam
|
|
funera, sed propria luctus de stirpe recordor:
|
|
quod te, flaue Cydon, quod te per colla refusis
|
220
|
intactum, Crenaee, comis (quibus ubera mecum
|
|
obliquumque a patre genus), fortemque, timebam
|
|
quem desponsa, Gyan uidi lapsare cruentae
|
|
uulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque
|
|
barbara ludentem fodiebat Epopea mater.
|
225
|
flet super aequaeuum exarmata Lycaste
|
|
Cydimon, heu similes perituro in corpore uultus
|
|
aspiciens floremque genae et quas finxerat auro
|
|
ipsa comas, cum saeua parens iam coniuge fuso
|
|
astitit impellitque minis atque inserit ensem.
|
230
|
ut fera, quae rabiem placido desueta magistro
|
|
tardius arma mouet stimulisque et uerbere crebro
|
|
in mores negat ire suos, sic illa iacenti
|
|
incidit undantemque sinu conlapsa cruorem
|
|
excipit et laceros premit in noua uulnera crines.
|
235
|
ut uero Alcimeden etiamnum in murmure truncos
|
|
ferre patris uultus et egentem sanguinis ensem
|
|
conspexi, riguere comae atque in uiscera saeuus
|
|
horror iit: meus ille Thoas, mea dira uideri
|
|
dextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis
|
240
|
inferor. ille quidem dudum (quis magna tuenti
|
|
somnus?) agit uersans secum, etsi lata recessit
|
|
urbe domus, quinam strepitus, quae murmura noctis,
|
|
cur fremibunda quies. trepido scelus ordine pando,
|
|
quis dolor, unde animi: "uis nulla arcere furentes;
|
245
|
hac sequere, o miserande; premunt aderuntque moranti,
|
|
et mecum fortasse cades." his motus et artus
|
|
erexit stratis. ferimur per deuia uastae
|
|
urbis et ingentem nocturnae caedis aceruum
|
|
passim, ut quosque sacris crudelis uespera lucis
|
250
|
strauerat, occulta speculamur nube latentes.
|
|
hic impressa toris ora extantesque reclusis
|
|
pectoribus capulos magnarum et fragmina trunca
|
|
hastarum et ferro laceras per corpora uestes,
|
|
crateras pronos epulasque in caede natantes
|
255
|
cernere erat, iugulisque modo torrentis apertis
|
|
sanguine commixto redeuntem in pocula Bacchum.
|
|
hic iuuenum manus et nullis uiolabilis armis
|
|
turba senes, positique patrum super ora gementum
|
|
semineces pueri trepidas in limine uitae
|
260
|
singultant animas. gelida non saeuius Ossa
|
|
luxuriant Lapitharum epulae, si quando profundo
|
|
Nubigenae caluere mero: uix primus ab ira
|
|
pallor, et impulsis surgunt ad proelia mensis.
|
|
tunc primum sese trepidis sub nocte Thyoneus
|
265
|
detexit, nato portans extrema Thoanti
|
|
subsidia, et multa subitus cum luce refulsit.
|
|
agnoui: non ille quidem turgentia sertis
|
|
tempora nec flaua crinem distinxerat uua:
|
|
nubilus indignumque oculis liquentibus imbrem
|
270
|
adloquitur: "dum fata dabant tibi, nate, potentem
|
|
Lemnon et externis etiam seruare timendam
|
|
gentibus, haud umquam iusto mea cura labori
|
|
destitit: absciderunt tristes crudelia Parcae
|
|
stamina, nec dictis, supplex quae plurima fudi
|
275
|
ante Iouem frustra, lacrimisque auertere luctus
|
|
contigit; infandum natae concessit honorem.
|
|
accelerate fugam, tuque, o mea digna propago,
|
|
hac rege, uirgo, patrem, gemini qua bracchia muri
|
|
litus eunt: illa, qua rere silentia, porta
|
280
|
stat funesta Venus ferroque accincta furentes
|
|
adiuuat (unde manus, unde haec Mauortia diuae
|
|
pectora?). tu lato patrem committe profundo:
|
|
succedam curis." ita fatus in aera rursus
|
|
soluitur et nostrum, uisus arcentibus umbris,
|
285
|
mitis iter longae clarauit limite flammae.
|
|
qua data signa sequor; dein curuo robore clausum
|
|
dis pelagi Ventisque et Cycladas Aegaeoni
|
|
amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam
|
|
fit modus alternis, ni iam dimittat Eoo
|
290
|
Lucifer astra polo. tunc demum litore rauco
|
|
multa metu reputans et uix confisa Lyaeo
|
|
diuidor, ipsa gradu nitente, sed anxia retro
|
|
pectora; nec requies quin et surgentia caelo
|
|
flamina et e cunctis prospectem collibus undas.
|
295
|
exoritur pudibunda dies, caelumque retexens
|
|
auersum Lemno iubar et declinia Titan
|
|
opposita iuga nube refert. patuere furores
|
|
nocturni, lucisque nouae formidine cunctis
|
|
(quamquam inter similes) subitus pudor; impia terrae
|
300
|
infodiunt scelera aut festinis ignibus urunt.
|
|
iam manus Eumenidum captasque refugerat arces
|
|
exaturata Venus; licuit sentire quid ausae,
|
|
et turbare comas et lumina tingere fletu.
|
|
insula diues agris opibusque armisque uirisque,
|
305
|
nota situ et Getico nuper ditata triumpho,
|
|
non maris incursu, non hoste, nec aethere laeuo
|
|
perdidit una omnes orbata excisaque mundo
|
|
indigenas: non arua uiri, non aequora uertunt,
|
|
conticuere domus, cruor altus et oblita crasso
|
310
|
cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis
|
|
nos tantum et saeui spirant per culmina manes.
|
|
ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto
|
|
molior igne pyram, sceptrum super armaque patris
|
|
inicio et notas regum uelamina uestes,
|
315
|
ac prope maesta rogum confusis crinibus asto
|
|
ense cruentato, fraudemque et inania busta
|
|
plango metu, si forte premant, cassumque parenti
|
|
omen et hac dubios leti precor ire timores.
|
|
his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu
|
320
|
parta fides, regna et solio considere patris
|
|
(supplicium!) datur. anne illis obsessa negarem?
|
|
accessi, saepe ante deos testata fidemque
|
|
inmeritasque manus; subeo (pro dira potestas!)
|
|
exangue imperium et maestam sine culmine Lemnon.
|
325
|
iam magis atque magis uigiles dolor angere sensus,
|
|
et gemitus clari, et paulatim inuisa Polyxo,
|
|
iam meminisse nefas, iam ponere manibus aras
|
|
concessum et multum cineres iurare sepultos.
|
|
sic ubi ductorem trepidae stabulique maritum,
|
330
|
quem penes et saltus et adultae gloria gentis,
|
|
Massylo frangi stupuere sub hoste iuuencae,
|
|
it truncum sine honore pecus, regemque peremptum
|
|
ipse ager, ipsi amnes et muta armenta queruntur.
|
|
ecce autem aerata dispellens aequora prora
|
335
|
Pelias intacti late subit hospita ponti
|
|
pinus; agunt Minyae, geminus fragor ardua canet
|
|
per latera: abruptam credas radicibus ire
|
|
Ortygiam aut fractum pelago decurrere montem.
|
|
ast ubi suspensis siluerunt aequora tonsis,
|
340
|
mitior et senibus cycnis et pectine Phoebi
|
|
uox media de puppe uenit, maria ipsa carinae
|
|
accedunt. post nosse datum est: Oeagrius illic
|
|
adclinis malo mediis intersonat Orpheus
|
|
remigiis tantosque iubet nescire labores.
|
345
|
illis in Scythicum Borean iter oraque primi
|
|
Cyaneis artata maris. nos, Thracia uisu
|
|
bella ratae, uario tecta incursare tumultu,
|
|
densarum pecudum aut fugientum more uolucrum.
|
|
heu ubi nunc Furiae? portus amplexaque litus
|
350
|
moenia, qua longe pelago despectus aperto,
|
|
scandimus et celsas turres; huc saxa sudesque
|
|
armaque maesta uirum atque infectos caedibus enses
|
|
subuectant trepidae; quin et squalentia texta
|
|
thoracum et uultu galeas intrare soluto
|
355
|
non pudet; audaces rubuit mirata cateruas
|
|
Pallas, et auerso risit Gradiuus in Haemo.
|
|
tunc primum ex animis praeceps amentia cessit,
|
|
nec ratis illa salo, sed diuum sera per aequor
|
|
iustitia et poenae scelerum aduentare uidentur.
|
360
|
iamque aberant terris quantum Gortynia currunt
|
|
spicula, caeruleo grauidam cum Iuppiter imbri
|
|
ipsa super nubem ratis armamenta Pelasgae
|
|
sistit agens; inde horror aquis, et raptus ab omni
|
|
sole dies miscet tenebras, quis protinus unda
|
365
|
concolor; obnixi lacerant caua nubila uenti
|
|
diripiuntque fretum, nigris redit umida tellus
|
|
uerticibus, totumque Notis certantibus aequor
|
|
pendet et arquato iam iam prope sidera dorso
|
|
frangitur; incertae nec iam prior impetus alno,
|
370
|
sed labat extantem rostris modo gurgite in imo,
|
|
nunc caelo Tritona ferens. nec robora prosunt
|
|
semideum heroum, puppemque insana flagellat
|
|
arbor et instabili procumbens pondere curuas
|
|
raptat aquas, remique cadunt in pectus inanes.
|
375
|
nos quoque per rupes murorumque aggere ab omni,
|
|
dum labor ille uiris fretaque indignantur et Austros,
|
|
desuper inualidis fluitantia tela lacertis
|
|
(quid non ausa manus?) Telamona et Pelea contra
|
|
spargimus, et nostro petitur Tirynthius arcu.
|
380
|
illi (quippe simul bello pelagoque laborant),
|
|
pars clipeis munire ratem, pars aequora fundo
|
|
egerere; ast alii pugnant, sed inertia motu
|
|
corpora, suspensaeque carent conamine uires.
|
|
instamus iactu telorum, et ferrea nimbis
|
385
|
certat hiems, ustaeque sudes fractique molares
|
|
spiculaque et multa crinitum missile flamma
|
|
nunc pelago, nunc puppe cadunt; dat operta fragorem
|
|
pinus et ab iunctis regemunt tabulata cauernis.
|
|
talis Hyperborea uirides niue uerberat agros
|
390
|
Iuppiter; obruitur campis genus omne ferarum,
|
|
deprensaeque cadunt uolucres, et messis amaro
|
|
strata gelu, fragor inde iugis, inde amnibus irae.
|
|
ut uero elisit nubes Ioue tortus ab alto
|
|
ignis et ingentes patuere in fulmine nautae,
|
395
|
deriguere animi, manibusque horrore remissis
|
|
arma aliena cadunt, rediit in pectora sexus.
|
|
cernimus Aeacidas murisque inmane minantem
|
|
Ancaeum et longa pellentem cuspide rupes
|
|
Iphiton; attonito manifestus in agmine supra est
|
400
|
Amphitryoniades puppemque alternus utrimque
|
|
ingrauat et medias ardet descendere in undas.
|
|
at leuis et miserae nondum mihi notus Iason
|
|
transtra per et remos impressaque terga uirorum
|
|
nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan
|
405
|
et Talaum et cana rorantem aspergine ponti
|
|
Tyndariden iterans gelidique in nube parentis
|
|
uela laborantem Calain subnectere malo
|
|
uoce manuque rogat; quatiunt impulsibus illi
|
|
nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt
|
410
|
aequora, et incussae redeunt a turribus hastae.
|
|
ipse graues fluctus clauumque audire negantem
|
|
lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat
|
|
imperia ac laeuas dextrasque obtorquet in undas
|
|
proram nauifragis auidam concurrere saxis,
|
415
|
donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus
|
|
Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos
|
|
extulit et, socium turba prohibente, poposcit
|
|
foedera; praecipites uocem inuoluere procellae.
|
|
tunc modus armorum, pariterque exhausta quierant
|
420
|
flamina, confusoque dies respexit Olympo.
|
|
quinquaginta illi, trabibus de more reuinctis,
|
|
eminus abrupto quatiunt noua litora saltu,
|
|
magnorum decora alta patrum, iam fronte sereni
|
|
noscendique habitu, postquam timor iraque cessit
|
425
|
uultibus. arcana sic fama erumpere porta
|
|
caelicolas, si quando domos litusque rubentum
|
|
Aethiopum et mensas amor est intrare minores;
|
|
dant fluuii montesque locum, tum terra superbit
|
|
gressibus et paulum respirat caelifer Atlans.
|
430
|
hic et ab adserto nuper Marathone superbum
|
|
Thesea et Ismarios, Aquilonia pignora, fratres,
|
|
utraque quis rutila stridebant tempora penna,
|
|
cernimus, hic Phoebo non indignante priorem
|
|
Admetum et durae similem nihil Orphea Thracae,
|
435
|
tunc prolem Calydone satam generumque profundi
|
|
Nereos. ambiguo uisus errore lacessunt
|
|
Oebalidae gemini; chlamys huic, chlamys ardet et illi,
|
|
ambo hastile gerunt, umeros exertus uterque,
|
|
nudus uterque genas, simili coma fulgurat astro.
|
440
|
audet iter magnique sequens uestigia mutat
|
|
Herculis et tarda quamuis se mole ferentem
|
|
uix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollens
|
|
arma sub ingenti gaudet sudare pharetra.
|
|
ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammis
|
445
|
Lemniadum pertemptat Amor. tunc regia Iuno
|
|
arma habitusque uirum pulchraeque insignia gentis
|
|
mentibus insinuat, certatimque ordine cunctae
|
|
hospitibus patuere fores; tunc primus in aris
|
|
ignis, et infandis uenere obliuia curis;
|
450
|
tunc epulae felixque sopor noctesque quietae,
|
|
nec superum sine mente, reor, placuere fatentes.
|
|
forsitan et nostrae fatum excusabile culpae
|
|
noscere cura, duces. cineres furiasque meorum
|
|
testor ut externas non sponte aut crimine taedas
|
455
|
attigerim (scit cura deum), etsi blandus Iason
|
|
uirginibus dare uincla nouis: sua iura cruentum
|
|
Phasin habent, alios, Colchi, generatis amores.
|
|
iamque exuta gelu tepuerunt sidera longis
|
|
solibus, et uelox in terga reuoluitur annus.
|
460
|
iam noua progenies partusque in uota soluti,
|
|
et non speratis clamatur Lemnos alumnis.
|
|
nec non ipsa tamen, thalami monimenta coacti,
|
|
enitor geminos, duroque sub hospite mater
|
|
nomen aui renouo; nec quae fortuna relictis
|
465
|
nosse datur: iam plena quater quinquennia degunt
|
|
si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste.
|
|
detumuere animi maris, et clementior Auster
|
|
uela uocat: ratis ipsa moram portusque quietos
|
|
odit et aduersi tendit retinacula saxi.
|
470
|
inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason
|
|
efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis
|
|
praeteruectus aquis, cui non sua pignora cordi,
|
|
non promissa fides; certe stat fama remotis
|
|
gentibus: aequorei redierunt uellera Phrixi.
|
475
|
ut stata lux pelago uenturumque aethera sensit
|
|
Tiphys et occidui rubuere cubilia Phoebi,
|
|
heu iterum gemitus, iterumque nouissima nox est.
|
|
uix reserata dies, et iam rate celsus Iason
|
|
ire iubet, primoque ferit dux uerbere pontum.
|
480
|
illos e scopulis et summo uertice montis
|
|
spumea porrecti dirimentes terga profundi
|
|
prosequimur uisu, donec lassauit euntes
|
|
lux oculos longumque polo contexere uisa est
|
|
aequor et extremi pressit freta margine caeli.
|
485
|
fama subit portus uectum trans alta Thoanta
|
|
fraterna regnare Chio, mihi crimina nulla
|
|
et uacuos arsisse rogos. fremit impia plebes
|
|
sontibus accensae stimulis facinusque reposcunt.
|
|
quin etiam occultae uulgo increbrescere uoces:
|
490
|
"solane fida suis, nos autem in funera laetae?
|
|
non deus haec fatumque? quid imperat urbe nefanda?"
|
|
talibus exanimis dictis (et triste propinquat
|
|
supplicium, nec regna iuuant) uaga litora furtim
|
|
incomitata sequor funestaque moenia linquo,
|
495
|
qua fuga nota patris. sed non iterum obuius Euhan,
|
|
nam me praedonum manus huc appulsa tacentem
|
|
abripit et uestras famulam transmittit in oras.'
|
|
talia Lernaeis iterat dum regibus exul
|
|
Lemnias et longa solatur damna querela
|
500
|
inmemor absentis (sic di suasistis!) alumni,
|
|
ille graues oculos languentiaque ora comanti
|
|
mergit humo fessusque diu puerilibus actis
|
|
labitur in somnos, prensa manus haeret in herba.
|
|
interea campis, nemoris sacer horror Achaei,
|
505
|
terrigena exoritur serpens tractuque soluto
|
|
inmanem sese uehit ac post terga relinquit.
|
|
liuida fax oculis, tumidi stat in ore ueneni
|
|
spuma uirens, ter lingua uibrat, terna agmina adunci
|
|
dentis, et auratae crudelis gloria fronti
|
510
|
prominet. Inachio sanctum dixere Tonanti
|
|
agricolae, cui cura loci et siluestribus aris
|
|
pauper honos; nunc ille dei circumdare templa
|
|
orbe uago labens, miserae nunc robora siluae
|
|
atterit et uastas tenuat complexibus ornos;
|
515
|
saepe super fluuios geminae iacet aggere ripae
|
|
continuus, squamisque incisus adaestuat amnis.
|
|
sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat
|
|
terra dei trepidaeque latent in puluere Nymphae,
|
|
saeuior anfractu laterum sinuosa retorquens
|
520
|
terga solo siccique nocens furit igne ueneni.
|
|
stagna per arentesque lacus fontesque repressos
|
|
uoluitur et uacuis fluuiorum in uallibus errat,
|
|
incertusque sui liquidum nunc aera lambit
|
|
ore supinato, nunc arua gementia radens
|
525
|
pronus adhaeret humo, si quid uiridantia sudent
|
|
gramina; percussae calidis adflatibus herbae,
|
|
qua tulit ora, cadunt, moriturque ad sibila campus:
|
|
quantus ab Arctois discriminat aethera Plaustris
|
|
Anguis et usque Notos alienumque exit in orbem;
|
530
|
quantus et ille sacri spiris intorta mouebat
|
|
cornua Parnasi, donec tibi, Delie, fixus
|
|
uexit harundineam centeno uulnere siluam.
|
|
quis tibi, parue, deus tam magni pondera fati
|
|
sorte dedit? tune hoc uix prima ad limina uitae
|
535
|
hoste iaces? an ut inde sacer per saecula Grais
|
|
gentibus et tanto dignus morerere sepulcro?
|
|
occidis extremae destrictus uerbere caudae
|
|
ignaro serpente puer, fugit ilicet artus
|
|
somnus, et in solam patuerunt lumina mortem.
|
540
|
cum tamen attonito moriens uagitus in auras
|
|
excidit et ruptis inmutuit ore querelis,
|
|
qualia non totas peragunt insomnia uoces,
|
|
audiit Hypsipyle, facilemque negantia cursum
|
|
exanimis genua aegra rapit; iam certa malorum
|
545
|
mentis ab augurio sparsoque per omnia uisu
|
|
lustrat humum quaerens et nota uocabula paruo
|
|
nequiquam ingeminans: nusquam ille, et prata recentes
|
|
amisere notas. uiridi piger accubat hostis
|
|
collectus gyro spatiosaque iugera complet
|
550
|
sic etiam, obliqua ceruicem expostus in aluo.
|
|
horruit infelix uisu longoque profundum
|
|
incendit clamore nemus; nec territus ille,
|
|
sed iacet. Argolicas ululatus flebilis aures
|
|
impulit; extemplo monitu ducis aduolat ardens
|
555
|
Arcas eques causamque refert. tunc squamea demum
|
|
toruus ad armorum radios fremitumque uirorum
|
|
colla mouet: rapit ingenti conamine saxum,
|
|
quo discretus ager, uacuasque impellit in auras
|
|
arduus Hippomedon, quo turbine bellica quondam
|
560
|
librati saliunt portarum in claustra molares.
|
|
cassa ducis uirtus: iam mollia colla refusus
|
|
in tergum serpens uenientem exhauserat ictum.
|
|
dat sonitum tellus, nemorumque per auia densi
|
|
dissultant nexus. 'at non mea uulnera,' clamat
|
565
|
et trabe fraxinea Capaneus subit obuius, 'umquam
|
|
effugies, seu tu pauidi ferus incola luci,
|
|
siue deis, utinamque deis, concessa uoluptas,
|
|
non, si consertum super haec mihi membra Giganta
|
|
subueheres.' uolat hasta tremens et hiantia monstri
|
570
|
ora subit linguaeque secat fera uincla trisulcae,
|
|
perque iubas stantes capitisque insigne corusci
|
|
emicat, et nigri sanie perfusa cerebri
|
|
figitur alta solo. longus uix tota peregit
|
|
membra dolor, rapido celer ille uolumine telum
|
575
|
circumit auulsumque ferens in opaca refugit
|
|
templa dei; hic magno tellurem pondere mensus
|
|
implorantem animam dominis adsibilat aris.
|
|
illum et cognatae stagna indignantia Lernae,
|
|
floribus et uernis adsuetae spargere Nymphae,
|
580
|
et Nemees reptatus ager, lucosque per omnes
|
|
siluicolae fracta gemuistis harundine Fauni.
|
|
ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra
|
|
Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant,
|
|
ni minor ira deo grauioraque tela mereri
|
585
|
seruatus Capaneus; moti tamen aura cucurrit
|
|
fulminis et summas libauit uertice cristas.
|
|
iamque pererratis infelix Lemnia campis,
|
|
liber ut angue locus, modico super aggere longe
|
|
pallida sanguineis infectas roribus herbas
|
590
|
prospicit. huc magno cursum rapit effera luctu
|
|
agnoscitque nefas, terraeque inlisa nocenti
|
|
funeris in morem non uerba in fulmine primo,
|
|
non lacrimas habet: ingeminat misera oscula tantum
|
|
incumbens animaeque fugam per membra tepentem
|
595
|
quaerit hians. non ora loco, non pectora restant,
|
|
rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes
|
|
sanguinis imbre noui, totumque in uulnere corpus.
|
|
ac uelut aligerae sedem fetusque parentis
|
|
cum piger umbrosa populatus in ilice serpens,
|
600
|
illa redit querulaeque domus mirata quietem
|
|
iam stupet impendens aduectosque horrida maesto
|
|
excutit ore cibos, cum solus in arbore paret
|
|
sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
|
|
ut laceros artus gremio miseranda recepit
|
605
|
intexitque comis, tandem laxata dolori
|
|
uox inuenit iter, gemitusque in uerba soluti:
|
|
'o mihi desertae natorum dulcis imago,
|
|
Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae
|
|
seruitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes
|
610
|
extinxere dei, modo quem digressa reliqui
|
|
lasciuum et prono uexantem gramina cursu?
|
|
heu ubi siderei uultus? ubi uerba ligatis
|
|
imperfecta sonis risusque et murmura soli
|
|
intellecta mihi? quotiens tibi Lemnon et Argo
|
615
|
sueta loqui et longa somnum suadere querela!
|
|
sic equidem luctus solabar et ubera paruo
|
|
iam materna dabam, cui nunc uenit inritus orbae
|
|
lactis et infelix in uulnera liquitur imber.
|
|
nosco deos: o dura mei praesagia somni
|
620
|
nocturnique metus, et numquam impune per umbras
|
|
attonitae mihi uisa Venus! quos arguo diuos?
|
|
ipsa ego te (quid enim timeam moritura fateri?)
|
|
exposui fatis. quae mentem insania traxit?
|
|
tantane me tantae tenuere obliuia curae?
|
625
|
dum patrios casus famaeque exorsa retracto
|
|
ambitiosa meae (pietas haec magna fidesque!),
|
|
exsolui tibi, Lemne, nefas; ubi letifer anguis,
|
|
ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri,
|
|
si quis honos dictis, aut uos extinguite ferro,
|
630
|
ne tristes dominos orbamque inimica reuisam
|
|
Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo
|
|
cesserit. hocne ferens onus inlaetabile matris
|
|
transfundam gremio? quae—me prius ima sub umbras
|
|
mergat humus!' simul haec terraque et sanguine uultum
|
635
|
sordida magnorum circa uestigia regum
|
|
uertitur et tacite maerentibus imputat undas.
|
|
et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi
|
|
nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque,
|
|
ipsum aduentantem Persei uertice sancto
|
640
|
montis, ubi auerso dederat prosecta Tonanti,
|
|
et caput iratis rediens quassabat ab extis.
|
|
hic sese Argolicis inmunem seruat ab armis,
|
|
haud animi uacuus, sed templa araeque tenebant.
|
|
necdum etiam responsa deum monitusque uetusti
|
645
|
exciderant uoxque ex adytis accepta profundis:
|
|
'prima, Lycurge, dabis Dircaeo funera bello.'
|
|
id cauet, et maestus uicini puluere Martis
|
|
angitur ad lituos periturisque inuidet armis.
|
|
ecce (fides superum!) laceras comitata Thoantis
|
650
|
aduehit exequias, contra subit obuia mater,
|
|
femineos coetus plangentiaque agmina ducens.
|
|
at non magnanimo pietas ignaua Lycurgo:
|
|
fortior ille malis, lacrimasque insana resorbet
|
|
ira patris, longo rapit arua morantia passu
|
655
|
uociferans: 'illa autem ubinam, cui parua cruoris
|
|
laetaue damna mei? uiuitne? impellite raptam,
|
|
ferte citi comites; faxo omnis fabula Lemni
|
|
et pater et tumidae generis mendacia sacri
|
|
exciderint.' ibat letumque inferre parabat
|
660
|
ense furens rapto; uenienti Oeneius heros
|
|
impiger obiecta proturbat pectora parma,
|
|
ac simul infrendens: 'siste hunc, uesane, furorem,
|
|
quisquis es!' et pariter Capaneus acerque reducto
|
|
adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense,
|
665
|
ac iuuenem multo praestringunt lumine; at inde
|
|
agrestum pro rege manus. quos inter Adrastus
|
|
mitius et sociae ueritus commercia uittae
|
|
Amphiaraus ait, 'ne, quaeso! absistite ferro,
|
|
unus auum sanguis, neue indulgete furori,
|
670
|
tuque prior.' sed non sedato pectore Tydeus
|
|
subicit: 'anne ducem seruatricemque cohortis
|
|
Inachiae ingratis coram tot milibus audes
|
|
mactare in tumulos (quanti pro funeris ultor!),
|
|
cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euhan
|
675
|
stirpis auus? timidone parum, quod gentibus actis
|
|
undique in arma tuis inter rapida agmina pacem
|
|
solus habes? habeasque, et te uictoria Graium
|
|
inueniat tumulis etiamnum haec fata gementem.'
|
|
dixerat, et tandem cunctante modestior ira
|
680
|
ille refert: 'equidem non uos ad moenia Thebes
|
|
rebar et hostiles huc aduenisse cateruas.
|
|
pergite in excidium socii, si tanta uoluptas,
|
|
sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum
|
|
templa Iouis (quid enim haud licitum?) ferat impius ignis,
|
685
|
si uilem, tanti premerent cum pectora luctus,
|
|
in famulam ius esse ratus dominoque ducique.
|
|
sed uidet haec, uidet ille deum regnator, et ausis,
|
|
sera quidem, manet ira tamen.' sic fatus, et arces
|
|
respicit. atque illic alio certamine belli
|
690
|
tecta fremunt; uolucres equitum praeuerterat alas
|
|
Fama recens, geminos alis amplexa tumultus:
|
|
illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto,
|
|
sic meritam, Hypsipylen iterant, creduntque nec irae
|
|
fit mora, iamque faces et tela penatibus instant,
|
695
|
uertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum
|
|
cum Ioue cumque aris; resonant ululatibus aedes
|
|
femineis, uersusque dolor dat terga timori.
|
|
alipedum curru sed enim sublimis Adrastus
|
|
secum ante ora uirum fremibunda Thoantida portans
|
700
|
it medius turmis et, 'parcite, parcite!' clamat,
|
|
'nil actum saeue, meritus nec tale Lycurgus
|
|
excidium, gratique inuentrix fluminis ecce.'
|
|
sic ubi diuersis maria euertere procellis
|
|
hinc Boreas Eurusque, illinc niger imbribus Auster,
|
705
|
pulsa dies regnantque hiemes, uenit aequoris alti
|
|
rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton
|
|
frena natans late pelago dat signa cadenti,
|
|
et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt.
|
|
quis superum tanto solatus funera uoto
|
710
|
pensauit lacrimas inopinaque gaudia maestae
|
|
rettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan,
|
|
qui geminos iuuenes Lemni de litore uectos
|
|
intuleras Nemeae mirandaque fata parabas.
|
|
causa uiae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi
|
715
|
praebuerant aditus, et protinus ille tyranno
|
|
nuntius extinctae miserando uulnere prolis.
|
|
ergo adsunt comites (pro fors et caeca futuri
|
|
mens hominum!) regique fauent; sed Lemnos ad aures
|
|
ut primum dictusque Thoas, per tela manusque
|
720
|
inruerant, matremque auidis complexibus ambo
|
|
diripiunt flentes alternaque pectora mutant.
|
|
illa uelut rupes inmoto saxea uisu
|
|
haeret et expertis non audet credere diuis.
|
|
ut uero et uultus et signa Argoa relictis
|
725
|
ensibus atque umeris amborum intextus Iason,
|
|
cesserunt luctus, turbataque munere tanto
|
|
corruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
|
|
addita signa polo, laetoque ululante tumultu
|
|
tergaque et aera dei motas crepuere per auras.
|
730
|
tunc pius Oeclides, ut prima silentia uulgi
|
|
mollior ira dedit, placidasque accessus ad aures:
|
|
'audite, o ductor Nemeae lectique potentes
|
|
Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo.
|
|
iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis
|
735
|
luctus adest, recto descendunt limite Parcae:
|
|
et sitis interitu fluuiorum et letifer anguis
|
|
et puer, heu nostri signatus nomine fati,
|
|
Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema
|
|
mente fluunt. differte animos festinaque tela
|
740
|
ponite; mansuris donandus honoribus infans.
|
|
et meruit; det pulchra suis libamina Virtus
|
|
manibus, atque utinam plures innectere pergas,
|
|
Phoebe, moras, semperque nouis bellare uetemur
|
|
casibus, et semper Thebe funesta recedat.
|
745
|
at uos magnorum transgressi fata parentum
|
|
felices, longum quibus hinc per saecula nomen,
|
|
dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit,
|
|
dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras,
|
|
ne fletu uiolate sacrum, ne plangite diuos:
|
750
|
nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae
|
|
maluerit, Phrygiis aut degere longius annis.'
|
|
finierat, caeloque cauam nox induit umbram.
|
|