| <AD VXOREM> | |
| Quid mihi maesta die, sociis quid noctibus, uxor, | 3.5.1 |
| anxia pervigili ducis suspiria cura? | |
| non metuo ne laesa fides aut pectore in isto | |
| alter amor; nullis in te datur ire sagittis | |
| (audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu), | 5 |
| non datur. et si egomet patrio de litore raptus | |
| quattuor emeritis per bella, per aequora lustris | |
| errarem, tu mille procos intacta fugares, | |
| non intersectas commenta retexere telas, | |
| sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses. | 10 |
| dic tamen, unde alta mihi fronte et nubila vultus? | |
| anne quod Euboicos fessus remeare penates | |
| auguror et patria senium componere terra? | |
| cur hoc triste tibi? certe lascivia corde | |
| nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi | 15 |
| aut intrat sensus clamosi turba theatri; | |
| sed probitas et opaca quies et sordida numquam | |
| gaudia. quas autem comitem te rapto per undas? | |
| quamquam, et si gelidas irem mansurus ad Arctos | |
| vel super Hesperiae vada caligantia Thyles | 20 |
| aut septemgemini caput impenetrabile Nili, | |
| hortarere vias. etenim tua (nempe benigna | |
| quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis | |
| servat et in senium), tua, quae me vulnere primo | |
| intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem | 25 |
| fixisti, tua frena libens docilisque recepi, | |
| et semel insertas non mutaturus habenas | |
| usque premo. tu me nitidis Albana ferentem | |
| dona comis sanctoque indutum Caesaris auro | |
| visceribus complexa tuis, sertisque dedisti | 30 |
| oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae | |
| infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas | |
| mecum victa Iovem; tu procurrentia primis | |
| carmina nostra sonis, totasque in murmure noctes | |
| aure rapis vigili; longi tu sola laboris | 35 |
| conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis. | |
| qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras | |
| cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, | |
| aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes! | |
| scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati | 40 |
| te tantum miserata dedit, superique potentes | |
| invidiam timuere tuam. post ista propinquum | |
| nunc iter optandosque sinus comes ire moraris? | |
| heu ubi nota fides totque explorata per usus, | |
| qua veteres Latias Graias heroidas aequas? | 45 |
| isset ad Iliacas (quid enim deterret amantes?) | |
| Penelope gavisa domos, si passus Vlixes; | |
| questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui, | |
| et quam (quam saevi!) fecerunt maenada planctus. | |
| nec minor his tu nosse fidem vitamque maritis | 50 |
| dedere. sic certe cineres umbramque priorem | |
| quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori | |
| coniugis ingentes iterasti pectore planctus, | |
| iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae: | |
| sic et mater amas, sic numquam corde recedit | 55 |
| nata tuo, fixamque animi penetralibus imis | |
| nocte dieque tenes. non sic Trachinia nidos | |
| Alcyone, vernos non sic Philomela penates | |
| circumit amplectens animamque in pignora transfert. | |
| et nunc illa tenet viduo quod sola cubili | 60 |
| otia iam pulchrae terit infecunda iuventae. | |
| sed venient, plenis venient conubia taedis. | |
| sic certe formaeque bonis animique meretur; | |
| sive chelyn complexa petit seu voce paterna | |
| discendum Musis sonat et mea carmina flectit, | 65 |
| candida seu molli diducit bracchia motu, | |
| ingenium probitas artemque modestia vincit. | |
| nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit | |
| hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales | |
| conciliare toros festasque accendere taedas | 70 |
| fertilis: et nostra generi tellure dabuntur. | |
| non adeo Vesuvinus apex et flammea diri | |
| montis hiems trepidas exhausit civibus urbes: | |
| stant populisque vigent. hinc auspice condita Phoebo | |
| tecta Dicarchei portusque et litora mundi | 75 |
| hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae | |
| quae Capys advectis implevit moenia Teucris. | |
| nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis | |
| Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae | |
| ipse Dionaea monstravit Apollo columba. | 80 |
| Has ego te sedes (nam nec mihi barbara Thrace | |
| nec Libye natale solum) transferre laboro, | |
| quas et mollis hiems et frigida temperat aestas, | |
| quas imbelle fretum torpentibus adluit undis. | |
| pax secura locis et desidis otia vitae | 85 |
| et numquam turbata quies somnique peracti. | |
| nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges: | |
| morum iura viris solum et sine fascibus aequum. | |
| quid nunc magnificas species cultusque locorum | |
| templaque et innumeris spatia interstincta columnis, | 90 |
| et geminam molem nudi tectique theatri | |
| et Capitolinis quinquennia proxima lustris, | |
| quid laudem litus libertatemque Menandri, | |
| quam Romanus honos et Graia licentia miscent? | |
| nec desunt variae circa oblectamina vitae: | 95 |
| sive vaporiferas, blandissima litora, Baias, | |
| enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae | |
| dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo, | |
| seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri | |
| Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis | 100 |
| lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae, | |
| caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo, | |
| quae meus ante alios habitator Pollius auget, | |
| Dinarumque lacus medicos Stabiasque renatas. | |
| mille tibi nostrae referam telluris amores? | 105 |
| sed satis hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit | |
| me tibi, me socium longos astrinxit in annos. | |
| nonne haec amborum genetrix altrixque videri | |
| digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque | |
| moribus indubito: venies, carissima coniunx, | 110 |
| praeveniesque etiam. sine me tibi ductor aquarum | |
| Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini. |