| LIBER QVARTVS | |
| STATIVS MARCELLO SVO SALVTEM | |
| Inveni librum, Marcelle carissime, quem pietati tuae | 4.pr.1 |
| dedicarem. reor equidem aliter quam invocato numine | |
| maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse; | |
| sed hic liber tres habet [ . . . . . ] se quam quod quarta ad ho- | |
| norem tuum pertinet. primo autem septimum decimum | 5 |
| Germanici nostri consulatum adoravi; secundo gratias egi | |
| sacratissimis eius epulis honoratus; tertio viam Domitia- | |
| nam miratus sum qua gravissimam harenarum moram | |
| exemit: cuius beneficio tu quoque maturius epistolam | |
| meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. | 10 |
| proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, | |
| iuvenem, uti scis, inter ornatissimos secundi ordinis, | |
| tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quo- | |
| que ius artissime carum. nam Vindicis nostri Herculem | |
| Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis | 15 |
| studiis meretur, imputare etiam tibi possum. Maximum | |
| Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi | |
| satis eram testatus epistola, quam ad illum de editione | |
| Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti | |
| maturius ex Dalmatia rogo. iuncta est ecloga ad muni- | 20 |
| cipem meum Iulium Menecraten, splendidum iuvenem et | |
| Polli mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram | |
| numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris | |
| gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim | |
| hendecasyllabos quos Saturnalibus una risimus, huic volu- | 25 |
| mini inserui. quare ergo plura in quarto Silvarum quam in | |
| prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt, | |
| ut audio, quod hoc stili genus edidissem. primum super- | |
| vacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis | |
| iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam | 30 |
| edere! exercere autem ioco non licet? 'secreto' inquit. | |
| sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. | |
| novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim | |
| se profiteatur adversum. ita quare consilio eius accedam? | |
| in summam, nempe ego sum qui traducor: taceat et | 35 |
| gaudeat. hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes. et, si | |
| videtur, hactenus, sin minus, reprehendemur. vale. |