EPISTOLA AD VITORIVM MARCELLVM
  Curre per Euboicos non segnis, epistola, campos, 4.4.1
hac ingressa vias qua nobilis Appia crescit
in latus et molles solidus premit agger harenas;
atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,
continuo dextras flavi pete Thybridis oras, 5
Lydia qua penitus stagnum navale coercet
ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis.
illic egregium formaque animisque videbis
Marcellum et celso praesignem vertice nosces.
cui primam solito vulgi de more salutem, 10
mox inclusa modis haec reddere verba memento:
'iam terras volucremque polum fuga veris aquosi
laxat et Icariis caelum latratibus urit;
ardua iam densae rarescunt moenia Romae.
hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae, 15
Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,
Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant.
te quoque clamosae quaenam plaga mitior Vrbi
subtrahit? aestivos quo decipis aëre soles?
quid tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus, 20
nec non noster amor, dubium morumne probandus
ingeniine bonis? Latiis aestivat in oris,
anne metalliferae repetit iam moenia Lunae
Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,
non ego nunc vestro procul a sermone recedo. 25
certum est: inde sonus geminas mihi circumit aures.
sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat
torva Cleonaei iuba sideris, exue curis
pectus et assiduo temet furare labori.
et sontes operit pharetras arcumque retendit 30
Parthus, et Eleis auriga laboribus actos
Alpheo permulcet equos, et nostra fatescit
laxaturque chelys: vires instigat alitque
tempestiva quies; maior post otia virtus.
talis cantata Briseide venit Achilles 35
acrior et positis erupit in Hectora plectris.
te quoque flammabit tacite repetita parumper
desidia et solitos novus exsultabis in actus.
certe iam Latiae non miscent iurgia leges,
et pacem piger annus habet, messesque reversae 40
dimisere forum, nec iam tibi turba reorum
vestibulo querulique rogant exire clientes.
cessat centeni moderatrix iudicis hasta,
qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama
eminet et iuvenis facundia praeterit annos. 45
felix curarum, cui non Heliconia cordi
serta nec imbelles Parnasi e vertice laurus,
sed viget ingenium et magnos accinctus in usus
fert animus quascumque vices. nos otia vitae
solamur cantu ventosaque gaudia famae 50
quaerimus. en egomet somnum et geniale secutus
litus ubi Ausonio se condidit hospita portu
Parthenope, tenues ignavo pollice chordas
pulso Maroneique sedens in margine templi
sumo animum et magni tumulis adcanto magistri: 55
at tu, si longi cursum dabit Atropos aevi
(detque precor Latiique ducis sic numina pergant,
quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante,
quique tuos alio subtexit munere fasces
et spatia obliquae mandat renovare Latinae!) 60
forsitan Ausonias ibis frenare cohortes
aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles
aut Histrum servare datur metuendaque portae
limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis
eloquii virtus: sunt membra accommoda bellis, 65
quique gravem tarde subeant thoraca lacerti:
seu campo pedes ire pares, est agmina supra
nutaturus apex; seu frena sonantia flectes,
serviet asper equus. nos facta aliena canendo
vergimur in senium: propriis tu pulcher in armis 70
ipse canenda geres parvoque exempla parabis
magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus
poscit avos praestatque domi novisse triumphos.
surge, agedum, iuvenemque puer deprende parentem,
stemmate materno felix, virtute paterna. 75
iam te blanda sinu Tyrio sibi curia felix
educat et cunctas gaudet spondere curules.'
  Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam
litoribus, fractas ubi Vesvius erigit iras
aemula Trinacriis volvens incendia flammis. 80
mira fides! credetne virum ventura propago,
cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt,
infra urbes populosque premi proavitaque tanto
rura abiisse mari? necdum letale minari
cessat apex. procul ista tuo sint fata Teate, 85
nec Marrucinos agat haec insania montes.
  Nunc si forte meis quae sint exordia musis
scire petis, iam Sidonios emensa labores
Thebais optato collegit carbasa portu
Parnasique iugis silvaque Heliconide festis 90
tura dedit flammis et virginis exta iuvencae
votiferaque meas suspendit ab arbore vittas.
nunc vacuos crines alio subit infula nexu:
Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles,
sed vocat arcitenens alio pater armaque monstrat 95
Ausonii maiora ducis. trahit impetus illo
iam pridem retrahitque timor. stabuntne sub illa
mole umeri an magno vincetur pondere cervix?
dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores
nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis? 100
  Iamque vale et penitus voti tibi vatis honorem
corde exire veta. nec enim Tirynthius, almae
pectus amicitiae—cedet tibi gloria fidi
Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae
Priamiden caeso solacia traxit amico. 105