HERCVLES EPITRAPEZIOS NOVI VINDICIS
  Forte remittentem curas Phoeboque levatum 4.6.1
pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis
iam moriente die, rapuit me cena benigni
Vindicis. haec imos animi perlapsa recessus
inconsumpta manet: neque enim ludibria ventris 5
hausimus aut epulas diverso a sole petitas
vinaque perpetuis aevo certantia fastis.
a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales
distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser
exta ferat, cur Tuscus aper generosior Vmbro, 10
lubrica qua recubent conchylia mollius alga.
nobis verus amor medioque Helicone petitus
sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem
suaserunt mollemque oculis expellere somnum,
donec ab Elysiis prospexit sedibus alter 15
Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!
nox et Erythraeis Thetidis signanda lapillis
et memoranda diu geniumque habitura perennem!
mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti 20
atque locuturas mentito corpore ceras
edidici. quis namque oculis certaverit usquam
Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus
et non inscriptis auctorem reddere signis?
hic tibi quae docto multum vigilata Myroni 25
aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
quid Polycleteis iussum spirare caminis,
linea quae veterem longe fateatur Apellen,
monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi 30
desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
  Haec inter castae genius tutelaque mensae
Amphitryoniades multo mea cepit amore
pectora nec longo satiavit lumina visu:
tantus honos operi finesque inclusa per artos 35
maiestas. deus ille, deus! seseque videndum
indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
sentirique ingens! et cum mirabilis intra
stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
si visus per membra feres: 'hoc pectore pressus 40
vastator Nemees; haec exitiale ferebant
robur et Argoos frangebant brachia remos.'
ac spatio tam magna brevi mendacia formae!
quis modus in dextra, quanta experientia docti
artificis curis pariter gestamina mensae 45
fingere et ingentes animo versare colossos!
tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris
nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum,
Lemnius exigua potuisset ludere massa.
nec torva effigies epulisque aliena remissis, 50
sed qualem parci domus admirata Molorchi
aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;
qualis et Oetaeis emissus in astra favillis
nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat:
sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens, 55
hortatur mensas. tenet haec marcentia fratris
pocula, at haec clavae meminit manus; aspera sedis
sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum.
  Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat
regnator laetis numen venerabile mensis 60
et comitem occasus secum portabat et ortus,
praestabatque libens modo qua diademata dextra
abstulerat dederatque et magnas verterat urbes.
semper ab hoc animos in crastina bella petebat,
huic acies semper victor narrabat opimas, 65
sive catenatos Bromio detraxerat Indos,
seu clusam magna Babylona refregerat hasta,
seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam
obruerat bello; magnoque ex agmine laudum
fertur Thebanos tantum excusasse triumphos. 70
ille etiam, magnos fatis rumpentibus actus,
cum traheret letale merum, iam mortis opaca
nube gravis vultus alios in numine caro
aeraque supremis timuit sudantia mensis.
  Mox Nasamoniaco decus admirabile regi 75
possessum; fortique deo libavit honores
semper atrox dextra periuroque ense superbus
Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis
diraque Romuleis portantem incendia tectis
oderat, et cum epulas, et cum Lenaea dicaret 80
dona, deus castris maerens comes ire nefandis,
praecipue cum sacrilega face miscuit arces
ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti
polluit et populis Furias immisit honestas.
  Nec post Sidonii letum ducis aere potita 85
egregio plebeia domus. convivia Syllae
ornabat semper claros intrare penates
assuetum et felix dominorum stemmate signum.
  Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae
nosse deis, non aula quidem, Tirynthie, nec te 90
regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae
mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne
foedus amicitiae. scit adhuc florente sub aevo
par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque
spirat et in carae vivit complexibus umbrae. 95
hic igitur tibi laeta quies, fortissime divum
Alcide, nec bella vides pugnasque feroces,
sed chelyn et vittas et amantes carmina laurus.
hic tibi sollemni memorabit carmine quantus
Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem 100
Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis
terrueris, quem te pecoris possessor Hiberi,
quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae;
hic penetrata tibi spoliataque limina mortis
concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas. 105
nec te regnator Macetum nec barbarus umquam
Hannibal aut saevi posset vox horrida Syllae
his celebrare modis. certe tu, muneris auctor,
non aliis malles oculis, Lysippe, probari.