SOTERIA RVTILII GALLICI
  Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho 1.4.1
volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique
conciliata redit, dubitataque sidera cernit
Gallicus. es caelo dive, es, Germanice, cordi
(quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro 5
imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
ponderis immensi damnosaque fila senectae
exuit atque alios melior revirescit in annos.
ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes,
inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum 10
confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae
quae tua longinquis implorant iura querelis,
certent laetitia, nosterque ex ordine collis
confremat, et sileant peioris murmura famae.
quippe manet longumque aevo redeunte manebit 15
quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
  Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas 20
aut mitem Tegeae Dircesve hortabor alumnum;
ipse veni viresque novas animumque ministra,
qui caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
iudicium mentemque viris. licet enthea vatis 25
excludat Piplea sitim nec conscia detur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus
qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
frangitur et nostras curat facundia leges. 30
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimus, et dives praedae tamen accipit omni
exuvias Diana tholo captivaque tela
Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius
eloquium fandique opibus sublimis abundas) 35
sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
luna, et in Oceanum rivi cecidere minores.
  Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
lumina et ignarae plebis lugere potentes! 40
non labente Numa timuit sic curia felix,
Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.
hoc illud: tristis invitum audire catenas;
parcere verberibus nec qua iubet alta potestas
ire, set armatas multum sibi demere vires 45
dignarique manus humilis et verba precantum;
reddere iura foro nec proturbare curules,
et ferrum mulcere toga. sic itur in alta
pectora, sic mixto reverentia fidit amori.
  Ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati 50
terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,
nil cunctante malo. non illud culpa senectae
(quippe ea bis senis vixdum orsa excedere lustris),
sed labor intendens animique in membra vigentis
imperium vigilesque suo pro Caesare curae, 55
dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
  Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi
signat Apollineos sancto cognomine lucos,
respicit heu tanti pridem securus alumni. 60
praegressusque moras: 'hinc mecum, Epidauria proles,
hinc' ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!)
ingentem recreare virum. teneamus adorti
(tendatis iam fila!) colos. ne fulminis atri
sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes. 65
nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam
servo animam. atque adeo breviter, dum tecta subimus,
expediam. genus ipse suis permissaque retro
nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente
vincitur et magno gaudet cessisse nepoti. 70
prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens
eloquio; mox innumeris exercita castris
occiduas primasque domos et sole sub omni
permeruit iurata manus, nec in otia pacis
permissum laxare animos ferrumque recingi. 75
hunc Galatea vigens ausa est incessere bello
(me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes
Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci
Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam 80
iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
hunc sibi, sed revocant fasti maiorque curulis
nec permissa semel. Libyci quid mira tributi
obsequia et missum media de pace triumphum
laudem et opes tantas? nec qui mandaverat ausus 85
expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes
Cannensesque animae; primusque insigne tributum
ipse palam laeta poscebat Regulus umbra.
non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper 90
gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem
pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
Gallice, Fortuna non admirante subisti.
hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
nate, Iovi. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis, 95
et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora
carmina patricio pueri sonuistis in ostro.
si qua salutifero gemini Chironis in antro
herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis 100
educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
dictamni florentis opem, quoque anguis abundat
spumatu: iungam ipse manus atque omne benigne
virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit.' 105
  Dixerat. inveniunt positos iam segniter artus
pugnantemque animam; ritu se cingit uterque
Paeonio monstrantque simul parentque volentes,
donec letiferas vario medicamine pestes
et suspecta mali ruperunt nubila somni. 110
adiuvat ipse deos morboque valentior omni
occupat auxilium. citius non arte refectus
Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
  Quis mihi tot coetus inter populique patrumque 115
sit curae votique locus? tamen ardua testor
sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
auguror; immensae veluti conexa carinae 120
cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
  Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
hic vitae natalis erit. tu Troica dignus 125
saecula et Euboici transcendere pulveris annos
Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
digna litem? nec si vacuet Mevania valles,
aut praestent niveos Clitumna novalia tauros,
sufficiam. sed saepe deis hos inter honores 130
caespes et exiguo placuerunt farra salino.