| BALNEVM CLAVDII ETRVSCI | |
| Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro, | 1.5.1 |
| nec lassata voco totiens mihi numina, Musas; | |
| et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan; | |
| tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae | |
| terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. | 5 |
| Naidas, undarum dominas, regemque corusci | |
| ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem | |
| elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae, | |
| ponite: dilecto volo lascivire sodali. | |
| iunge, puer, cyathos et ne numerare labora | 10 |
| cunctantemque incende chelyn; discede Laborque | |
| Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis | |
| balnea dumque procax vittis hederisque, soluta | |
| fronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco. | |
| ite, deae virides, liquidosque advertite vultus | 15 |
| et vitreum teneris crinem redimite corymbis, | |
| veste nihil tectae, quales emergitis altis | |
| fontibus et visu Satyros torquetis amantes. | |
| non vos quae culpa decus infamastis aquarum, | |
| sollicitare iuvat; procul hinc et fonte doloso | 20 |
| Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu | |
| flumina et Herculei praedatrix cedat alumni. | |
| vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae, | |
| incolitis Thybrimque novis attollitis undis, | |
| quas praeceps Anien atque exceptura natatus | 25 |
| Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens | |
| Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda | |
| crescit et innumero pendens transmittitur arcu: | |
| vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli | |
| pando domus. non umquam aliis habitastis in antris | 30 |
| ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti | |
| monstravitque artes; neu vilis flamma caminos | |
| ureret, ipsa faces volucrum succendit amorum. | |
| non huc admissae Thasos aut undosa Carystos; | |
| maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites: | 35 |
| sola nitet flavis Nomadum decisa metallis | |
| purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro | |
| ipse cruentavit maculis lucentibus Attis | |
| quaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes. | |
| vix locus Eurotae, viridis cum regula longo | 40 |
| Synnada distinctu variat. non limina cessant, | |
| effulgent camerae, vario fastigia vitro | |
| in species animoque nitent. stupet ipse beatas | |
| circumplexus opes et parcius imperat ignis. | |
| multus ubique dies, radiis ubi culmina totis | 45 |
| perforat atque alio sol improbus uritur aestu. | |
| nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis | |
| aera, sed argento felix propellitur unda | |
| argentoque cadit, labrisque nitentibus instat | |
| delicias mirata suas et abire recusat. | 50 |
| Extra autem niveo qui margine caerulus amnis | |
| vivit et in summum fundo patet omnis ab imo | |
| cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus | |
| suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo, | |
| hic te perspicuum melius, Narcisse, videres, | 55 |
| hic velox Hecate velit et deprensa lavari. | |
| Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis | |
| auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat | |
| aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem? | |
| nec si Baianis veniat novus hospes ab oris, | 60 |
| talia despiciet (fas sit componere magnis | |
| parva), Neronea nec qui modo lotus in unda, | |
| hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti | |
| ingenio curaque puer! tecum ista senescant, | |
| et tua iam melius discat fortuna renasci! | 65 |