| LIBER SECVNDVS | |
| STATIVS MELIORI SVO SALVTEM | |
| Et familiaritas nostra qua gaudeo, Melior, vir optime | 2.pr.1 |
| nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore | |
| tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic | |
| posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola | |
| spectet. primum enim habet Glauciam nostrum, cuius | 5 |
| gratissima infantia, et qualem plerumque infelices sortiun- | |
| tur—apud te complexus amabam—iam non tibi. huius | |
| amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum | |
| adeo festinanter ut excusandam habuerim affectibus tuis | |
| celeritatem. nec nunc eam apud te iacto qui nosti, sed | 10 |
| et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet | |
| et a confuso scriptum et dolenti datum, cum paene super- | |
| vacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae | |
| sequitur debuit a me vel in honorem eloquentiae eius | |
| diligentius dici, sed amicus ignovit. in arborem certe tuam, | 15 |
| Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigram- | |
| matis loco scriptos. eandem exigebat stili facilitatem leo | |
| mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum | |
| erat sacratissimo Imperatori, ni statim traderem. ad Vrsum | |
| quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura | 20 |
| desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consola- | |
| tionem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter in- | |
| serui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. cludit | |
| volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, | |
| rarissima uxorum, cum hunc diem forte consuleremus, | 25 |
| imputari sibi voluit. ego non potui maiorem tanti auc- | |
| toris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus | |
| hexametros meos timui. | |
| Haec qualiacumque sunt, Melior carissime, si tibi non | |
| displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me | 30 |
| revertantur. |