LIBER SECUNDUS
Exuit implicitum tenebris umentibus orbem 2.1
Oceano prolata dies, genitorque coruscae
lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat
et nondum excusso rorantem lampada ponto.
et iam punicea nudatum pectora palla 5
insignemque ipsis, quae prima invaserat, armis
Aeaciden—quippe aura vocat cognataque suadent
aequora—prospectant cuncti iuvenemque ducemque
nil ausi meminisse pavent; sic omnia visu
mutatus rediit, ceu numquam Scyria passus 10
litora Peliacoque rates escendat ab antro.
tunc ex more deis—ita namque monebat Ulixes—
aequoribusque austrisque litat fluctuque sub ipso
caeruleum regem tauro veneratur avumque
Nerea: vittata genetrix placata iuvenca. 15
hic spumante salo iaciens tumida exta profatur:
'Paruimus, genetrix, quamquam haut toleranda iuberes,
paruimus nimium: bella ad Troiana ratesque
Argolicas quaesitus eo.' sic orsus et alno
insiluit penitusque Noto stridente propinquis 20
abripitur terris: et iam ardua ducere nubes
incipit et longo Scyros discedere ponto.
  Turre procul summa lacrimis comitata sororum
commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum
pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis 25
ibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat.
ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultus
declinat viduamque domum gemitusque relictae
cogitat: occultus sub corde renascitur ardor
datque locum virtus. sentit Laertius heros 30
maerentem et placidis adgressus flectere dictis:
'Tene' inquit, 'magnae vastator debite Troiae,
quem Danaae classes, quem divum oracula poscunt,
erectumque manet reserato in limine Bellum,
callida femineo genetrix violavit amictu 35
commisitque illis tam grandia furta latebris
speravitque fidem? nimis o suspensa nimisque
mater! an haec tacita virtus torperet in umbra,
quae vix audito litui clangore refugit
et Thetin et comites et quos suppresserat ignes? 40
nec nostrum est, quod in arma venis sequerisque precantis;
venisses—' dixit; quem talibus occupat heros
Aeacius: 'Longum resides exponere causas
maternumque nefas; hoc excusabitur ense
Scyros et indecores, fatorum crimina, cultus. 45
tu potius, dum lene fretum Zephyroque fruuntur
carbasa, quae Danais tanti primordia belli,
ede: libet iustas hinc sumere protinus iras.'
  Hic Ithacus paulum repetito longius orsu:
'Fertur in Hectorea, si talia credimus, Ida 50
electus formae certamina solvere pastor
sollicitas tenuisse deas, nec torva Minervae
ora nec aetherii sociam rectoris amico
lumine, sed solam nimium vidisse Dionen.
atque adeo lis illa tuis exorta sub antris 55
concilio superum, dum Pelea dulce maritat
Pelion, et nostris iam tunc promitteris armis.
ira quatit victas; petit exitialia iudex
praemia; raptori faciles monstrantur Amyclae.
ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit 60
turrigerae veritasque solo procumbere pinus
praecipitat terrasque freto delatus Achaeas
hospitis Atridae—pudet heu miseretque potentis
Europae!—spoliat thalamos, Helenaque superbus
navigat et captos ad Pergama devehit Argos. 65
inde dato passim varias rumore per urbes,
undique inexciti sibi quisque et sponte coimus
ultores: quis enim inlicitis genialia rumpi
pacta dolis facilique trahi conubia raptu
ceu pecus armentumve aut vilis messis acervos 70
perferat? haec etiam fortes iactura moveret.
non tulit insidias divum imperiosus Agenor
mugitusque sacros et magno numine vectam
quaesiit Europen aspernatusque Tonantem est
ut generum; raptam Scythico de litore prolem 75
non tulit Aeetes ferroque et classe secutus
semideos reges et ituram in sidera puppim:
nos Phryga semivirum portus et litora circum
Argolica incesta volitantem puppe feremus?
usque adeo nusquam arma et equi, fretaque invia Grais? 80
quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris
Deidamian eat viduaque e sede revellat
attonitam et magni clamantem nomen Achillis?'
illius ad capulum rediit manus ac simul ingens
inpulit ora rubor; tacuit contentus Ulixes. 85
  Excipit Oenides: 'Quin, o dignissima caeli
progenies, ritusque tuos elementaque primae
indolis et, valida mox accedente iuventa,
quae solitus laudum tibi semina pandere Chiron
virtutisque aditus, quas membra augere per artes, 90
quas animum, sociis multumque faventibus edis?
sit pretium longas penitus quaesisse per undas
Scyron et his primum me arma ostendisse lacertis.'
  Quem pigeat sua facta loqui? tamen ille modeste
incohat, ambiguus paulum propiorque coacto: 95
'Dicor et in teneris et adhuc reptantibus annis,
Thessalus ut rigido senior me monte recepit,
non ullos ex more cibos hausisse nec almis
uberibus satiasse famem, sed spissa leonum
viscera semianimisque lupae traxisse medullas. 100
haec mihi prima Ceres, haec laeti munera Bacchi,
sic dabat ille pater. mox ire per invia secum
lustra gradu maiore trahens visisque docebat
adridere feris nec fracta ruentibus undis
saxa nec ad vastae trepidare silentia silvae. 105
iam tunc arma manu, iam tunc cervice pharetrae,
et ferri properatus amor durataque multo
sole geluque cutis; tenero nec fluxa cubili
membra, sed ingenti saxum commune magistro.
vix mihi bissenos annorum torserat orbes 110
vita rudis, volucris cum iam praevertere cervos
et Lapithas cogebat equos praemissaque cursu
tela sequi; saepe ipse gradu me praepete Chiron,
dum velox aetas, campis admissus agebat
omnibus, exhaustumque vago per gramina passu 115
laudabat gaudens atque in sua terga levabat.
saepe etiam primo fluvii torpore iubebar
ire supra glaciemque levi non frangere planta.
hoc puerile decus. quid nunc tibi proelia dicam
silvarum et saevo vacuos iam murmure saltus? 120
numquam ille inbelles Ossaea per avia dammas
sectari aut timidas passus me cuspide lyncas
sternere, sed tristes turbare cubilibus ursos
fulmineosque sues, et sicubi maxima tigris
aut seducta iugis fetae spelunca leaenae. 125
ipse sedens vasto facta exspectabat in antro,
si sparsus nigro remearem sanguine; nec me
ante nisi inspectis admisit ad oscula telis.
iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus
aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago 130
praeteriit. didici, quo Paeones arma rotatu,
quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum
Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus
tenderet et flexae Balearicus actor habenae
quo suspensa trahens libraret vulnera tortu 135
inclusumque suo distingueret aëra gyro.
vix memorem cunctos, etsi bene gessimus, actus.
nunc docet ingentes saltu me iungere fossas,
nunc caput aërii scandentem prendere montis,
quo fugitur per plana gradu, simulacraque pugnae 140
excipere inmissos curvato umbone molares
ardentesque intrare casas peditemque volantis
sistere quadriiugos. memini, rapidissimus ibat
imbribus adsiduis pastus nivibusque solutis
Sperchios vivasque trabes et saxa ferebat, 145
cum me ille immissum, qua saevior impetus undae,
stare iubet contra tumidosque repellere fluctus,
quos vix ipse gradu totiens obstante tulisset.
stabam equidem, sed me referebat concitus amnis
et latae caligo fugae; ferus ille minari 150
desuper incumbens verbisque urgere pudorem.
nec nisi iussus abi: sic me sublimis agebat
gloria, nec duri tanto sub teste labores.
nam procul Oebalios in nubila condere discos
et liquidam nodare palen et spargere caestus, 155
ludus erat requiesque mihi; nec maior in istis
sudor, Apollineo quam fila sonantia plectro
cum quaterem priscosque virum mirarer honores.
quin etiam sucos atque auxiliantia morbis
gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, 160
quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat,
quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis,
edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit
iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda
gentibus atque suos solitus pacare biformes. 165
hactenus annorum, comites, elementa meorum
et memini et meminisse iuvat: scit cetera mater.'