| FACTORVM ET DICTORVM MEMORABILIVM | |
| LIBER PRIMVS | |
| Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul | 1.pr.1.1 |
| ac dicta memoratu digna, quae apud alios latius dif- | |
| fusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab inlu- | |
| stribus electa auctoribus digerere constitui, ut do- | |
| cumenta sumere uolentibus longae inquisitionis labor | 5 |
| absit. nec mihi cuncta conplectendi cupido incessit: | |
| quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum nu- | |
| mero conprehenderit, aut quis compos mentis do- | |
| mesticae peregrinaeque historiae seriem felici su- | |
| periorum stilo conditam uel adtentiore cura uel | 10 |
| praestantiore facundia traditurum se sperauerit? te | |
| igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque | |
| consensus maris ac terrae regimen esse uoluit, cer- | |
| tissima salus patriae, Caesar, inuoco, cuius caelesti | |
| prouidentia uirtutes, de quibus dicturus sum, beni- | 15 |
| gnissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: | |
| nam si prisci oratores ab Ioue optimo maximo bene | |
| orsi sunt, si excellentissimi uates a numine aliquo | |
| principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad fauo- | |
| rem tuum decucurrerit, quo cetera diuinitas opinione | 20 |
| colligitur, tua praesenti fide paterno auitoque sideri | |
| par uidetur, quorum eximio fulgore multum caeri- | |
| moniis nostris inclitae claritatis accessit: reliquos | |
| enim deos accepimus, Caesares dedimus. et quoniam | |
| initium a cultu deorum petere in animo est, de con- | 25 |
| dicione eius summatim disseram. |