| M. Horatius interfectae sororis crimine | 8.1(absol).1.1 |
| a Tullo rege damnatus ad populum prouocato iudi- | |
| cio absolutus est. quorum alterum atrocitas necis | |
| mouit, alterum causa flexit, quia inmaturum uir- | |
| ginis amorem seuere magis quam impie punitum | 5 |
| existimabat. itaque forti punitione liberata fratris | |
| dextera tantum consanguineo quantum hostili cruore | |
| gloriae haurire potuit. | |
| Acrem se tunc pudicitiae custodem populus | 2.1 |
| Romanus, postea plus iusto placidum iudicem prae- | |
| stitit. cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro | |
| rostris uehementer increparetur, quod Lusitanorum | |
| magnam manum interposita fide praetor in Hispania | 5 |
| interemisset, actionique tribuniciae M. Cato ultimae | |
| senectutis oratione sua, quam in Origines retulit, | |
| suscriberet, reus pro se iam nihil recusans paruulos | |
| liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium | |
| flens conmendare coepit eoque facto mitigata con- | 10 |
| tione qui omnium consensu periturus erat paene | |
| nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo | |
| illam quaestionem, non aequitas rexit, quoniam quae | |
| innocentiae tribui nequierat absolutio, respectui pue- | |
| rorum data est. | 15 |
| Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius | 3.1 |
| in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi | |
| <C.> Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei | |
| uidebatur, quoniam et accusatio partes suas plene | |
| exhibebat et defensionis praesidia inualida fide nite- | 5 |
| bantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis | |
| cupide expetebant. igitur uiator et carcer ante ocu- | |
| los obuersabantur, cum interim omnia ista propitiae | |
| fortunae interuentu dispulsa sunt: filius namque | |
| Gabinii Sisenna consternationis inpulsu ad pedes se | 10 |
| Memmii supplex prostrauit, inde aliquod fomentum | |
| procellae petens, unde totus impetus tempestatis | |
| eruperat. quem truci uultu a se uictor insolens re- | |
| pulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquam- | |
| diu passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius | 15 |
| tribunus pl. adprobantibus cunctis Gabinium dimitti | |
| iuberet ac documentum daretur neque secundarum | |
| rerum prouentu insolenter abuti neque aduersis <prae>- | |
| propere debilitari oportere: idque proximo exemplo | |
| aeque patet. | 20 |
| App. Claudius, nescio religionis maior an | 4.1 |
| patriae iniuria, si quidem illius uetustissimum mo- | |
| rem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, | |
| infesto populo obiectus, cum effugere debitam poe- | |
| nam nullo modo posse crederetur, subito coorti | 5 |
| imbris beneficio tutus fuit a damnatione: discussa | |
| enim quaestione aliam uelut dis interpellantibus de | |
| integro instaurari non placuit. ita cui maritima | |
| tempestas causae dictionem contraxerat, caelestis | |
| salutem attulit. | 10 |
| Eodem auxilii genere Tucciae uirginis Vesta- | 5.1 |
| lis incesti criminis reae castitas infamiae nube ob- | |
| scurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis | |
| suae spem salutis ancipiti argumento ausa petere | |
| est: arrepto enim cribro 'Vesta' inquit, 'si sacris | 5 |
| tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc | |
| hauriam e Tiberi aquam et in aedem tuam per- | |
| feram'. audaciter et temere iactis uotis sacerdotis | |
| rerum ipsa natura cessit. | |
| Item L. Piso a L. Claudio Pulchro accusatus, | 6.1 |
| quod graues et intolerabiles iniurias sociis intulisset, | |
| haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio uitauit: | |
| namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sen- | |
| tentiae ferebantur, repentina uis nimbi incidit, cum- | 5 |
| que prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os | |
| suum caeno repleuit. quod conspectum totam quae- | |
| stionem a seueritate ad clementiam et mansuetudi- | |
| nem transtulit, quia satis iam graues eum poenas | |
| sociis dedisse arbitrati sunt huc deductum necessi- | 10 |
| tatis, ut abicere se tam suppliciter et attollere tam | |
| deformiter cogeretur. | |
| Subnectam duos accusatorum suorum culpa | 7.1 |
| absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud | |
| populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis | |
| damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. | |
| cui Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua | 5 |
| interesse nocensne an innoxius periret, dummodo | |
| periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario | |
| donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro | |
| certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in | |
| ipsa uictoria perdidit. | 10 |
| C. etiam Cosconium Seruilia lege reum, propter | 8.1 |
| plurima et euidentissima facinora sine ulla dubita- | |
| tione nocentem, Valeri Valentini accusatoris eius | |
| recitatum in iudicio carmen, quo puerum praetexta- | |
| tum et ingenuam uirginem a se corruptam poetico | 5 |
| ioco significauerat, erexit, si quidem iudices inicum | |
| rati sunt eum uictorem dimittere, qui palmam non | |
| ex alio ferre, sed de se dare merebatur. magis | |
| uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus | |
| quam Cosconius in sua causa liberatus est. | 10 |
| Attingam eos quoque, quorum salus propriis | 9.1 |
| obruta criminibus proximorum claritati donata est. | |
| A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione | |
| reum admodum infamem imminentis damnationis | |
| periculo pauca uerba Q. Maximi soceri subtraxerunt, | 5 |
| quibus adfirmauit, si in eo crimine sontem illum ipse | |
| conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: con- | |
| tinuo enim populus paene iam exploratam senten- | |
| tiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius | |
| testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae | 10 |
| temporibus bene se exercitus credidisse meminerat. | |
| M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum | 10.1 |
| reus adeo perditam et conploratam defensionem in | |
| iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi | |
| centum atque xx hominibus denuntiare testimonium | |
| licere seque non recusare quominus absolueretur, | 5 |
| si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil abs- | |
| tulisset, tam bona condicione uti non potuerit. | |
| tamen propter uetustissimam nobilitatem et recentem | |
| memoriam patris absolutus est. | |
| Sed quem ad modum splendor amplissimo- | 11.1 |
| rum uirorum in protegendis reis plurimum ualuit, | |
| ita <in> opprimendis non sane multum potuit: quin | |
| etiam euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, | |
| profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum | 5 |
| accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis cri- | |
| minibus erat confossa, septies ampliata et ad ulti- | |
| mum octauo iudicio absoluta est, quia homines | |
| uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini | |
| damnatio eius donata existimaretur. quos haec se- | 10 |
| cum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius pe- | |
| tentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque | |
| et deuictarum nauium rostra deferre: terribilis sit | |
| his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto fra- | |
| gore gloriae subnixus ne insequatur'. | 15 |
| Tam uehementes iudices aduersus excellen- | 12.1 |
| tissimum accusatorem quam mites in longe inferioris | |
| fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo ma- | |
| riti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii | |
| diceret, inter maximos et grauissimos infamiae fluctus | 5 |
| emersit, tamquam fragmentum naufragii leue admo- | |
| dum genus defensionis amplexus: adfirmauit enim | |
| se ob amorem pueri serui eo esse perductum. su- | |
| spectus erat locus, suspectum tempus, suspecta ma- | |
| tris familiae persona, suspecta etiam adulescentia | 10 |
| ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae | |
| liberauit. | |
| Remissioris hoc, illud aliquanto grauioris | 13.1 |
| materiae exemplum. cum parricidii causam fratres | |
| Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati, quo- | |
| rum pater T. Caelius in cubiculo quiescens, filiis | |
| altero cubantibus lecto erat interemptus, neque aut | 5 |
| seruus quisquam aut liber inueniretur, ad quem su- | |
| spicio caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti | |
| sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto | |
| ostio inuentos esse dormientes. somnus innoxiae | |
| securitatis certissimus index miseris opem tulit: iudi- | 10 |
| catum est enim rerum naturam non recipere ut | |
| occiso patre supra uulnera et cruorem eius quietem | |
| capere potuerint. |