| Percurremus nunc eos, quibus in cau- | 8.1(damn).1.1 |
| sae dictione magis quae extra quaestionem erant | |
| nocuerunt quam sua innocentia opem tulit. L. Sci- | |
| pio post speciosissimum triumphum de rege Antiocho | |
| ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, dam- | 5 |
| natus est. non, puto, quod pretio corruptus fuerat, | |
| ut illum totius Asiae dominum et iam Europae | |
| uictrices manus inicientem ultra Taurum montem | |
| summoueret. sed <et> alioqui uir sincerissimae uitae | |
| et ab hac suspicione procul remotus, inuidiae, quae | 10 |
| tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habi- | |
| tabat, resistere non potuit. | |
| Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, | 2.1 |
| C. autem Deciano spectatae integritatis uiro uox | |
| sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatis- | |
| simae uitae pro rostris accusaret, quia quadam in | |
| parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fue- | 5 |
| rat, nec reum damnauit et insuper ei poenas ad- | |
| dictas pependit. | |
| Sex. quoque Titium similis casus prostrauit. | 3.1 |
| erat innocens, erat agraria lege lata gratiosus apud | |
| populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi | |
| habuerat, suffragiis eum tota contio oppressit. | |
| Adiciatur his Claudia, quam insontem cri- | 4.1 |
| mine, quo accusabatur, uotum impium subuertit, | |
| quia, cum a ludis domum rediens turba elideretur, | |
| optauerat ut frater suus, maritimarum uirium nostra- | |
| rum praecipua iactura, reuiuesceret saepiusque con- | 5 |
| sul factus infelici ductu nimis magnam urbis fre- | |
| quentiam minueret. | |
| Possumus et ad illos breui deuerticulo trans- | 5.1 |
| gredi, quos leues ob causas damnationis incursus | |
| abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius | |
| triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum | |
| extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die | 5 |
| dicta apud populum damnati sunt. | |
| Item P. Villius triumuir nocturnus a P. Aqui- | 6.1 |
| lio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit, quia | |
| uigilias neglegentius circumierat. | |
| Admodum seuerae notae et illud populi iudi- | 7.1 |
| cium, cum M. Aemilium Porcinam a L. Cassio ac- | |
| cusatum crimine nimis sublime extructae uillae in | |
| Alsiensi agro graui multa affecit. | |
| Non subprimenda illius quoque damnatio, qui | 8.1 |
| pueruli sui nimio amore correptus, rogatus ab eo | |
| ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum bubulae | |
| carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, | |
| domito boue occiso desiderium eius expleuit eoque | 5 |
| nomine publica quaestione adflictus est, innocens, | |
| nisi tam prisco saeculo natus esset. |