| Atque ut eos quoque referamus, qui | 8.1(ambust).1.1 |
| in discrimen capitis adducti neque damnati neque | |
| absoluti sunt, apud M. Popilium Laenatem praeto- | |
| rem quaedam, quod matrem fuste percussam intere- | |
| merat, causam dixit. de qua neutram in partem | 5 |
| latae sententiae sunt, quia abunde constabat eandem | |
| ueneno necatorum liberorum dolore commotam, quos | |
| auia filiae infensa sustulerat, parricidium ultam esse | |
| parricidio. quorum alterum ultione, alterum abso- | |
| lutione non dignum iudicatum est. | 10 |
| Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae | 2.1 |
| proconsulari imperio Asiam obtinentis animus fluc- | |
| tuatus est. mater familiae Zmyrnaea uirum et | |
| filium interemit, cum ab his optimae indolis iuue- | |
| nem, quem ex priore uiro enixa fuerat, occisum | 5 |
| conperisset. quam rem Dollabella ad se delatam | |
| Athenas ad Arei pagi cognitionem relegauit, quia | |
| ipse neque liberare duabus caedibus contaminatam | |
| neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. | |
| consideranter et mansuete populi Romani magistra- | 10 |
| tus, sed Areopagitae quoque non minus sapienter, | |
| qui inspecta causa et accusatorem et ream post | |
| centum annos ad se reuerti iusserunt, eodem affectu | |
| moti, quo Dolabella. sed ille transferendo quaestio- | |
| nem, hi differendo damnandi atque absoluendi in- | 15 |
| explicabilem cunctationem uitabant. |