| DE PRIVATIS IVDICIIS INSIGNIBVS | |
| Publicis iudiciis adiciam priuata, quorum magis | 8.2.pr.1 |
| aequitas quaestionum delectare quam immoderata | |
| turba offendere lectorem poterit. | |
| Claudius Centumalus ab auguribus iussus alti- | 1.1 |
| tudinem domus suae, quam in Caelio monte habe- | |
| bat, summittere, quia his ex arce augurium capien- | |
| tibus officiebat, uendidit eam Calpurnio Lanario | |
| nec indicauit quod imperatum <a> collegio augurum | 5 |
| erat. a quibus Calpurnius demoliri domum coactus | |
| M. Porcium Catonem inclyti Catonis patrem arbi- | |
| trum † cum Claudio adduxit formulam, quidquid | |
| sibi dare facere oporteret ex fide bona. Cato, ut | |
| est edoctus de industria Claudium praedictum sacer- | 10 |
| dotum suppressisse, continuo illum Calpurnio dam- | |
| nauit, summa quidem cum aequitate, quia bonae | |
| fidei uenditorem nec conmodorum spem augere nec | |
| incommodorum cognitionem obscurare oportet. | |
| Notum suis temporibus iudicium commemo- | 2.1 |
| raui, sed ne quod relatu<ru>s quidem sum obliteratum | |
| silentio. C. Visellius Varro graui morbo correptus | |
| trecenta milia nummum ab Otacilia Laterensis, cum | |
| qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri | 5 |
| sibi passus est eo consilio, ut, si decessisset, ab | |
| heredibus eam summam peteret, quam legati genus | |
| esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine | |
| colorando. euasit deinde ex illa tempestate ad- | |
| uersus uota Otaciliae. quae offensa, quod spem | 10 |
| praedae suae morte non maturasset, ex amica ob- | |
| sequenti subito destrictam feneratricem agere coepit, | |
| nummos petendo, quos ut fronte inuerecunda, ita | |
| inani stipulatione captauerat. de qua re C. Aquilius | |
| uir magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis ex- | 15 |
| cellens iudex adductus adhibitis in consilium prin- | |
| cipibus ciuitatis prudentia et religione sua mulierem | |
| reppulit. quod si eadem formula Varro et damnari | |
| et <ab> aduersaria absolui potuisset, eius quoque non | |
| dubito quin turpem et inconcessum errorem libenter | 20 |
| castigaturus fuerit: nunc priuatae actionis calum- | |
| niam ipse conpescuit, adulterii crimen publicae | |
| quaestioni uindicandum reliquit. | |
| Multo animosius et ut militari spiritu dignum | 3.1 |
| erat se in consimili genere iudicii C. Marius gessit: | |
| nam cum C. Titinius Minturnensis Fanniam uxorem, | |
| quam inpudicam de industria duxerat, eo crimine | |
| repudiatam dote spoliare conaretur, sumptus inter | 5 |
| eos iudex in conspectu habita quaestione seductum | |
| Titinium monuit ut incepto desisteret ac mulieri | |
| dotem redderet. quod cum saepius frustra fecisset, | |
| coactus ab eo sententiam pronuntiare mulierem in- | |
| pudicitiae sestertio nummo, Titinium summa totius | 10 |
| dotis damnauit, praefatus idcirco se hunc iudicandi | |
| modum secutum, cum liqueret sibi Titinium patri- | |
| monio Fanniae insidias struentem inpudicae con- | |
| iugium expetisse. Fannia autem haec est, quae | |
| postea Marium hostem a senatu iudicatum caenoque | 15 |
| paludis, qua extractus erat, oblitum et iam in do- | |
| mum suam custodiendum Minturnis deductum ope | |
| quantacumque potuit adiuuit, memor, quod inpudica | |
| iudicata esset, suis moribus, quod dotem seruasset, | |
| illius religioni acceptum ferri debere. | 20 |
| Multus sermo eo etiam iudicio manauit, in | 4.1 |
| quo quidam furti damnatus est, qui equo, cuius | |
| usus illi Ariciam conmodatus fuerat, ulteriore eius | |
| municipii cliuo uectus esset. quid aliud hoc loci | |
| quam uerecundiam illius saeculi laudemus, in quo | 5 |
| tam minuti a pudore excessus puniebantur? |