| QVAE MVLIERES APVD MAGISTRATVS | |
| PRO SE AVT PRO ALIIS CAVSAS | |
| EGERVNT | |
| Ne de his quidem feminis tacendum est, quas | 8.3.pr.1 |
| condicio naturae et uerecundia stolae ut in foro et | |
| iudiciis tacerent cohibere non ualuit. | |
| Maesia Sentinas rea causam suam L. Titio | 1.1 |
| praetore iudicium cogente maximo populi concursu | |
| egit modosque omnes ac numeros defensionis non | |
| solum diligenter, sed etiam fortiter executa, et | |
| prima actione et paene cunctis sententiis liberata | 5 |
| est. quam, quia sub specie feminae uirilem animum | |
| gerebat, Androgynen appellabant. | |
| C. Afrania uero Licinii Bucconis senatoris | 2.1 |
| uxor prompta ad lites contrahendas pro se semper | |
| apud praetorem uerba fecit, non quod aduocatis de- | |
| ficiebatur, sed quod inpudentia abundabat. itaque | |
| inusitatis foro latratibus adsidue tribunalia exer- | 5 |
| cendo muliebris calumniae notissimum exemplum | |
| euasit, adeo ut pro crimine inprobis feminarum | |
| moribus C. Afraniae nomen obiciatur. prorogauit | |
| autem spiritum suum ad C. Caesarem iterum <P.> Ser- | |
| uilium consules: tale enim monstrum magis quo | 10 |
| tempore extinctum quam quo sit ortum memoriae | |
| tradendum est. | |
| Hortensia uero Q. Hortensi filia, cum ordo | 3.1 |
| matronarum graui tributo a triumuiris esset onera- | |
| tus <nec> quisquam uirorum patrocinium eis accom- | |
| modare auderet, causam feminarum apud triumuiros | |
| et constanter et feliciter egit: repraesentata enim | 5 |
| patris facundia impetrauit ut maior pars imperatae | |
| pecuniae his remitteretur. reuixit tum muliebri | |
| stirpe Q. Hortensius uerbisque filiae aspirauit, cuius | |
| si uirilis sexus posteri uim sequi uoluissent, Hor- | |
| tensianae eloquentiae tanta hereditas una feminae | 10 |
| actione abscissa non esset. |