| DE QVAESTIONIBVS | |
| Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, | 8.4.pr.1 |
| quaestiones, quibus aut creditum non est aut te- | |
| mere habita fides est, referamus. | |
| M. Agrii argentarii seruus Alexander A. Fanni | 1.1 |
| seruum occidisse insimulatus est eoque nomine tor- | |
| tus a domino admisisse id facinus constantissime | |
| adseuerauit. itaque Fannio deditus supplicio ad- | |
| fectus est. paruulo deinde tempore interiecto ille, | 5 |
| cuius de nece creditum erat, domum rediit. | |
| Contra P. Atinii seruus Alexander, cum in | 2.1 |
| [hanc] suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi | |
| uenisset, sexies tortus pernegauit ei se culpae ad- | |
| finem fuisse, sed perinde atque confessus <ess>et, a | |
| iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumuiro in | 5 |
| crucem actus est. | |
| Item Fuluio Flacco causam dicente Philippus | 3.1 |
| seruus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies | |
| tortus nullum omnino uerbum, quo dominus per- | |
| stringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, | |
| cum certius argumentum innocentiae unus octies | 5 |
| tortus exhiberet quam octo semel torti praebuissent. |