| DE TESTIBVS | |
| Sequitur ut ad testis pertinentia exempla | 8.5.1.1 |
| conmemorem. Cn. et Q. Seruiliis Caepionibus isdem | |
| parentibus natis et per omnes honorum gradus ad | |
| summam amplitudinem prouectis, item fratribus | |
| Metellis Quinto et Lucio consularibus et censoriis, | 5 |
| altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f. re- | |
| petundarum reum acerrime dicentibus testimonium | |
| non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne po- | |
| tentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est. | |
| M. etiam Aemilius Scaurus princeps senatus | 2.1 |
| C. Memmium repetundarum reum destricto testimo- | |
| nio insecutus est, item C. Flauium eadem lege accu- | |
| satum testis proscidit: iam C. Norbanum maiestatis | |
| crimine publicae quaestioni subiectum ex professo | 5 |
| opprimere conatus est. nec tamen aut auctoritate, | |
| qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo | |
| dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit. | |
| L. quoque Crassus, tantus apud iudices, quan- | 3.1 |
| tus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus— | |
| namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis | |
| eloquentiae stipendiis regebat eratque sic fori, ut | |
| ille curiae princeps—, cum uehementissimum testi- | 5 |
| monii fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, im- | |
| petu grauis, exitu uanus apparuit. | |
| Age, Q. Metellus Pius, L. <et> M. Luculli, Q. | 4.1 |
| Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii maiestatis rei | |
| quam non onerarunt tantum modo testes salutem, | |
| sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam | |
| posse, depoposcerunt! quae decora ciuitatis, pudet | 5 |
| referre, umbone iudiciali repulsa sunt. | |
| Quid, M. Cicero forensi militia summos hono- | 5.1 |
| res amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne | |
| in ipsis eloquentiae suae castris testis abiectus est, | |
| dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo | |
| sacrilegum flagitium uno argumento absentiae tuente? | 5 |
| si quidem iudices Claudium incesti crimine quam | |
| Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt. | |
| Tot eleuatis testibus unum, cuius noua ratione | 6.1 |
| iudicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. | |
| P. Seruilius consularis, censorius, triumphalis, qui | |
| maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, | |
| cum forum praeteriens testes in reum dari uidisset, | 5 |
| loco testis constitit ac summam inter patronorum | |
| pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: | |
| 'hunc ego, iudices, qui causam dicit, cuias sit aut | |
| quam uitam egerit quamque merito uel iniuria accu- | |
| setur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset | 10 |
| mihi Laurentina uia iter facienti admodum angusto | |
| loco, equo descendere noluisse. quod an aliquid ad | |
| religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego | |
| id supprimendum non putaui'. iudices reum uix | |
| auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim apud | 15 |
| eos cum amplitudo uiri, tum grauis neglectae digni- | |
| tatis eius indignatio, eumque, qui uenerari principes | |
| nesciret, in quodlibet facinus procursurum credi- | |
| derunt. |