| QVI QVAE IN ALIIS VINDICARANT | |
| IPSI COMMISERVNT | |
| Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in | 8.6.pr.1 |
| aliis uindicarant ipsi commiserunt. | |
| C. Licinius cognomine Hoplomachus a prae- | 1.1 |
| tore postulauit ut patri suo bonis tamquam ea dissi- | |
| panti interdiceretur, et quidem quod petierat impe- | |
| trauit, sed ipse paruo post tempore mortuo sene | |
| amplam ab eo relictam pecuniam festinanter con- | 5 |
| sumpsit. a uicissitudine poenae <a>fuit, quoniam | |
| hereditatem absumere quam heredem maluit tollere. | |
| C. autem Marius, cum magnum et salutarem | 2.1 |
| rei publicae ciuem in L. Saturnino opprimendo | |
| egisset, a quo in modum uexilli pilleum seruituti | |
| ad arma capienda ostentatum erat, L. Sulla cum | |
| exercitu in urbem inrumpente ad auxilium seruorum | 5 |
| pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod | |
| punierat imitatur, alterum Marium, a quo adfligere- | |
| tur, inuenit. | |
| C. uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi | 3.1 |
| petendi consulatus potestas facta est, cum lege san- | |
| xisset ne quis amplius quingenta agri iugera possi- | |
| deret, ipse mille conparauit <dis>simulandique criminis | |
| gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob | 5 |
| causam a. M. Popilio Laenate accusatus primus sua | |
| lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, | |
| nisi quod prius quisque sibi imperau<er>it. | |
| Q. autem Varius propter obscurum ius ciui- | 4.1 |
| tatis Hybrida cognominatus tribunus pl. legem ad- | |
| uersus intercessionem collegarum perrogauit, quae | |
| iubebat quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire | |
| coacti essent, magna cum clade rei publicae: sociale | 5 |
| enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum | |
| ante pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem | |
| agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum | |
| absumpsit. |