| DE STVDIO ET INDVSTRIA | |
| Quid cesso uires industriae commemorare, cuius | 8.7.pr.1 |
| alacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis | |
| gloria accenditur, fido sinu cuncta studia recepta | |
| nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, quid- | |
| quid lingua admirabile est, ad cumulum laudis per- | 5 |
| ducitur? † quae cum sit perfectissima uirtus, dura- | |
| mento sui confirmatur. | |
| Cato sextum et octogesimum annum agens, | 1.1 |
| dum in re publica tuenda iuuenili animo perstat, | |
| ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam | |
| egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem | |
| aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut | 5 |
| os haesitatione inpeditum animaduertit, quia omnia | |
| ista in suo statu aequali ac perpetua industria con- | |
| tinebat. quin etiam in ipso diutissime actae uitae | |
| fine disertissimi oratoris Galbae accusationi defen- | |
| sionem suam pro Hispania opposuit. idem Graecis | 10 |
| litteris erudiri concupiuit, quam sero, inde aestime- | |
| mus, quod etiam Latinas paene iam senex didicit, | |
| cumque eloquentia magnam gloriam partam haberet, | |
| id egit, ut iuris ciuilis quoque esset peritissimus. | |
| Cuius mirifica proles propior aetati nostrae | 2.1 |
| Cato ita doctrinae cupiditate flagrauit, ut ne in curia | |
| quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi quo | |
| minus Graecos libros lectitaret. qua quidem indu- | |
| stria ostendit aliis tempora deesse, alios [superesse] | 5 |
| temporibus. | |
| Terentius autem Varro humanae uitae expleto | 3.1 |
| spatio non annis, quibus saeculi tempus aequauit, | |
| quam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et | |
| spiritus eius et egregiorum operum cursus extin- | |
| ctus est. | 5 |
| Consimilis perseuerantiae Liuius Drusus, qui | 4.1 |
| aetatis uiribus et acie oculorum defectus ius ciuile | |
| populo benignissime interpretatus est utilissimaque | |
| discere id cupientibus monumenta conposuit: nam | |
| ut senem illum natura, caecum fortuna facere po- | 5 |
| tuit, ita neutra interpellare ualuit ne non animo | |
| et uideret et uigeret. | |
| Publilius uero senator et Lupus Pontius eques | 5.1 |
| Romanus suis temporibus celebres causarum actores | |
| luminibus capti eadem industria forensia stipendia | |
| executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, | |
| concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delecta- | 5 |
| bantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, | |
| qui tali <in>conmodo perculsi secessum petunt, dupli- | |
| cant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes. | |
| Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum | 6.1 |
| regem debellandum consul uenisset, tanta cura | |
| Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut | |
| eam in quinque diuisam genera per omnes partes | |
| ac numeros penitus cognosceret. quae res maximum | 5 |
| ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum | |
| lingua apud tribunal illius postulauerat, eadem de- | |
| creta reddenti. | |
| Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae in- | 7.1 |
| dustriae notissimum exemplum, qui nullum umquam | |
| spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus | |
| fuerat, promere ausus est. quapropter non ludicra | |
| ars Roscium, sed Roscius ludicram artem conmen- | 5 |
| dauit, nec uulgi tantum fauorem, uerum etiam prin- | |
| cipum familiaritates amplexus est. haec sunt attenti | |
| et anxii et numquam cessantis studii praemia, pro- | |
| pter quae tantorum uirorum laudibus non inpudenter | |
| se persona histrionis inseruit. | 10 |