Graeca quoque industria, quoniam nostrae 8.7(ext).1.1
multum profuit, quem meretur fructum Latina lin-
gua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato no-
mine maximae eloquentiae consummatio audientis
animo oboritur, cum inter initia iuuentae artis, quam 5
adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris
sui uitium tanto studio expugnauit, ut ea a nullo
expressius referretur. deinde propter nimiam exili-
tatem acerbam auditu uocem suam exercitatione
continua ad maturum et gratum auribus sonum per- 10
duxit. lateris etiam firmitate defectus, quas cor-
poris habitus uires negauerat, a labore mutuatus
est: multos enim uersus uno impetu spiritus con-
plectebatur eosque aduersa loca celeri gradu scan-
dens pronuntiabat ac uadosis litoribus insistens de- 15
clamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat,
ut ad fremitus concitatarum contionum patientia
duratis auribus uteretur. fertur quoque ori in-
sertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo
uacuum promptius esset et solutius. proeliatus est 20
cum rerum natura et quidem uictor abiit maligni-
tatem eius pertinacissimo animi robore superando.
itaque alterum Demosthenen mater, alterum industria
enixa est.
  Atque ut ad uetustiorem industriae actum 2.1
transgrediar, Pythagoras, perfectissimum opus sa-
pientiae a iuuenta pariter et omnis honestatis per-
cipiendae cupiditate ingressus,—nihil enim, quod
ad ultimum sui peruenturum est finem, non et ma- 5
ture et alacriter incipit,—Aegyptum petiit, ubi
litteris gentis eius adsuefactus, praeteriti aeui sacer-
dotum commentarios scrutatus innumerabilium saecu-
lorum obseruationes cognouit. inde ad Persas pro-
fectus magorum exactissimae prudentiae se forman- 10
dum tradidit, a quibus siderum motus cursusque
stellarum et unius cuiusque uim, proprietatem,
effectum benignissime demonstratum docili animo
sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona nauigauit,
quarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum 15
certamen descendit, cumque multiplicis scientiae
maximam inter totius Graeciae admirationem speci-
men exhibuisset, quo cognomine censeretur interro-
gatus, non se sapientem,—iam enim illud vii ex-
cellentes uiri occupauerant—sed amatorem sapien- 20
tiae, id est Graece φιλόσοφον edidit. in Italiae
etiam partem, quae tunc maior Graecia appellaba-
tur, perrexit, in qua plurimis et opulentissimis ur-
bibus effectus studiorum suorum adprobauit. cuius
ardentem rogum plenis uenerationis oculis Meta- 25
pontus aspexit oppidum, Pythagorae quam suorum
cinerum nobilius clariusque monumentum.
  Platon autem patriam Athenas, praeceptorem 3.1
Socratem sortitus, et locum et hominem doctrinae
fertilissimum, ingenii quoque diuina instructus ab-
undantia, cum omnium iam mortalium sapientissi-
mus haberetur, eo quidem usque, ut, si ipse Iuppiter 5
caelo descendisset, nec elegantiore nec beatiore fa-
cundia usurus uideretur, Aegyptum peragrauit, dum
a sacerdotibus eius gentis geometriae multiplices
numeros <et> caelestium obseruationum rationem per-
cipit. quoque tempore a studiosis iuuenibus certa- 10
tim Athenae Platonem doctorem quaerentibus pete-
bantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas uastissi-
mosque campos, † effusam barbariam et flexuosos
fossarum ambitus Aegyptiorum senum discipulus
lustrabat. quo minus miror in Italiam transgressum, 15
ut ab Archyta Tarenti, a Timaeo et Arione et
Echecrate Locris Pythagorae praecepta et instituta
acciperet: tanta enim uis, tanta copia litterarum
undique colligenda erat, ut inuicem per totum terra-
rum orbem dispergi et dilatari posset. altero etiam 20
et octogesimo anno decedens sub capite Sophronis
mimos habuisse fertur. sic ne extrema quidem eius
hora agitatione studii uacua fuit.
  At Democritus, cum diuitiis censeri posset, 4.1
quae tantae fuerunt, ut pater eius Xerxis exercitui
epulum dare ex facili potuerit, quo magis uacuo animo
studiis litterarum esset operatus, parua admodum
summa retenta patrimonium suum patriae donauit. 5
Athenis autem compluribus annis moratus omnia
temporum momenta ad percipiendam et exercendam
doctrinam conferens ignotus illi urbi uixit, quod
ipse quodam uolumine testatur. stupet mens ad-
miratione tantae industriae et iam transit alio. 10
  Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae 5.1
miles, si quidem xc expletis annis idem illi uiuendi
ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice doctrinae
operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa re-
cubuisset, cogitationibus inhaerens manum ad men- 5
sam porrigere obliuisceretur. sed ei Melissa, quam
uxoris loco habebat, temperato [inter] studia non
interpellandi et inediae succurrendi officio dexte-
ram suam necessariis usibus aptabat. ergo animo
tantum modo uita fruebatur, corpore uero quasi 10
alieno et superuacuo circumdatus erat. idem cum
Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat
ad expromendum ingenium suum adtentius et illius
refellendum acrius. quas potiones industria solidae
laudis cupidis adpetendas effecit! 15
  Quali porro studio Anaxagoran flagrasse cre- 6.1
dimus? qui cum e diutina peregrinatione patriam
repetisset possessionesque desertas uidisset, 'non
essem' inquit 'ego saluus, nisi istae perissent'.
uocem petitae sapientiae compotem! nam si prae- 5
diorum potius quam ingenii culturae uacasset, do-
minus rei familiaris intra penates mansisset, non
tantus Anaxagoras ad eos redisset.
  Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse 7.1
dicerem, nisi eadem illi et dedisset uitam et abs-
tulisset: captis enim Syracusis Marcellus, <etsi> ma-
chinationibus eius multum ac diu uictoriam suam
inhibitam senserat, eximia tamen hominis prudentia 5
delectatus ut capiti illius parceretur edixit, paene
tantum gloriae in Archimede seruato quantum in
oppressis Syracusis reponens. at is, dum animo et
oculis in terra defixis formas describit, militi, qui
praedandi gratia domum inruperat strictoque super 10
caput gladio quisnam esset interrogabat, propter
nimiam cupiditatem inuestigandi quod requirebat no-
men suum indicare non potuit, sed protecto manibus
puluere 'noli' inquit, 'obsecro, istum disturbare', ac
perinde quasi neglegens imperii uictoris obtruncatus 15
sanguine suo artis suae liniamenta confudit. quo
accidit ut propter idem studium modo donaretur
uita, modo spoliaretur.
  Socraten etiam constat aetate prouectum fidi- 8.1
bus tractandis operam dare coepisse satius iudican-
tem eius artis usum sero quam numquam percipere.
et quantula Socrati accessio illa futura scientia erat?
sed peruicax hominis industria tantis doctrinae suae 5
diuitiis etiam musicae rationis uilissimum elemen-
tum accedere uoluit. ergo dum ad discendum sem-
per se pauperem credit, ad docendum fecit locu-
pletissimum.
  Atque ut longae et felicis industriae quasi in 9.1
unum aceruum exempla redigamus, Isocrates nobi-
lissimum librum, qui Παναθηναϊκός inscribitur,
quartum et nonagesimum annum agens, ita ut ipse
significat, conposuit, opus ardentis spiritus plenum. 5
ex quo apparet senescentibus membris eruditorum
intus animos industriae beneficio florem iuuentae
retinere. neque hoc stilo terminos uitae suae clausit:
namque admirationis eius fructum quinquennio per-
cepit. 10
  Citerioris aetatis metas, sed non parui tamen 10.1
spatii chrysippi uiuacitas flexit: nam octogesimo
anno coeptum undequadragesimum Λογικῶν exactis-
simae subtilitatis uolumen reliquit. cuius studium
in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae 5
laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit, peni-
tus cognoscenda longa uita sit opus.
  Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurien- 11.1
tem et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen
ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu
extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam
sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis percipien- 5
dis uacantem, eundemque ad undecentesimum annum
adtenta cura erudientem auditores tuos uideret: du-
plici enim labore unius saeculi spatium occupasti,
incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses
laudabilior. 10
  Sophocles quoque gloriosum cum rerum na- 12.1
tura certamen habuit, tam benigne mirifica illi opera
sua exhibendo quam illa operibus eius tempora libe-
raliter sumministrando: prope enim centesimum an-
num attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedi- 5
pode ἐπὶ Κολωνῷ scripto, qua sola fabula omnium
eiusdem studi poetarum praeripere gloriam potuit.
idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon
noluit, sepulcro patris quae retuli insculpendo.
  Simonides uero poeta octogesimo anno et do- 13.1
cuisse se carmina et in eorum certamen descendisse
ipse gloriatur. nec fuit inicum illum uoluptatem ex
ingenio suo diu percipere, cum <tan>tam omni aeuo
fruendam traditurus esset. 5
  Nam Solon quanta industria flagrauerit et 14.1
uersibus conplexus est, quibus significat se cotidie
aliquid addiscentem senescere, et supremo uitae die
confirmauit, quod adsidentibus amicis et quadam de
re sermonem inter se conferentibus fatis iam pressum 5
caput erexit interrogatusque quapropter id fecisset
respondit 'ut, cum istud, quidquid est, de quo dis-
putatis, percepero, moriar'. migrasset profecto ex
hominibus inertia, si eo animo uitam ingrederentur,
quo eam Solon egressus est. 10
  Quam porro industrius Themistocles, qui 15.1
maximarum rerum cura districtus, omnium tamen
ciuium suorum nomina memoria conprehendit per
summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem,
quem paulo ante deuicerat, confugere coactus, prius 5
quam in conspectum eius ueniret, Persico sermone
se adsuefecit, ut labore parta commendatione regiis
auribus familiarem et adsuetum sonum uocis adhiberet.
  Cuius utriusque industriae laudem duo reges 16.1
partiti sunt, Cyrus omnium militum suorum nomina,
Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno
eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine moni-
tore exercitum salutaret, hic, ut eos, quibus impe- 5
rabat, sine interprete adloqui posset.