| DE OTIO | |
| Otium, quod [praecipue] industriae et studio | 8.8.pr.1 |
| maxime contrarium uidetur, praecipue subnecti de- | |
| bet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur: | |
| alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum | |
| strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne | 5 |
| † propriae uitam inermem exigant, his, ut tem- | |
| pestiua laboris intermissione ad laborandum fiant | |
| uegetiores. | |
| Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et | 1.1 |
| Laelius, cum amoris uinculo tum etiam omnium uir- | |
| tutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae | |
| iter aequali gradu exequebantur, ita animi quoque | |
| remissioni<bus> communiter adquiescebant: constat | 5 |
| namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus con- | |
| chulas et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus | |
| ex socero suo Scaeuola, qui gener Laelii fuit, audisse | |
| saepe numero praedicauit. | |
| Scaeuola autem, quiet<is> et remissionis eorum | 2.1 |
| certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia | |
| uidelicet ad hoc deuerticulum animum suum foren- | |
| sibus ministeriis fatigatum transferre solebat. alueo | |
| quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum | 5 |
| bene ac diu iura ciuium <et> caerimonias deorum or- | |
| dinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolam, ita | |
| in [scaelus] lusibus hominem agebat, quem rerum | |
| natura continui laboris patientem esse non sinit. |